Visio prophetae Addo
Visio prophetae Addo semel citatur in libro II Chronicorum: "Reliqua vero operum Salomonis ... scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat" (II Par. 9.29). Fortasse idem est ac "verba" necnon "enarratio" prophetae Addo, aliter in eodem fonte laudata; de qua re vide "Liber prophetae Addo".