Liber prophetae Addo[1] (seu "Visio" et "Enarratio" necnon "Verba Addo Videntis")[2] ter citatur in libro II Chronicorum: "Reliqua vero operum Salomonis ... scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat" (II Par. 9.29). "Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus" (II Par. 12.15). "Reliqua autem gestorum Abiae viarumque et sermonum eius scripta sunt in enarratione prophetae Addo" (II Par. 13.22). Addo vates vel propheta tempore regis Roboam vixit; an re vera auctor librorum Chronicorum hoc opus legit nescitur.

  1. Ita versio Vulgata
  2. Ita Nova Vulgata