Vinum Opimianum
Vinum Opimianum anno 121 a.C.n. consule L. Opimio diffusum est. Eo aevo nomina "generum" sive terrarum Italicarum unde vina venerunt non iam nota sunt; vina enim huius anni sub sola appellatione consulis recognita sunt. Talia enim Plinius de vino Opimiano refert:
- In reliquis claritas generi non fuit alicui; anno fuit omnium generum bonitate L. Opimio cos., cum C. Gracchus tr. pl. seditionibus agitans est interemptus. Ea caeli temperies fulsit ("cocturam" vocant) solis opere natali urbis DCXXXIII, durantque adhuc vina ea ducentis fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi (etenim haec natura vinis in vetustate est) nec potari per se queant pervincive aqua, usque in amaritudinem carie indomita; sed ceteris vinis commendandis minima aliqua mixtura medicamenta sunt. Quod ut eius temporis aestimatione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex his tantum usura multiplicata semissibus, quae civilis ac modica est, in C. Caesaris Germanici fili principatu anno CLX singulas uncias vini constitisse, nobili exemplo docuimus referentes vitam Pomponii Secundi vatis cenamque quam principi illi dedit. tantum pecuniarum detinent apothecae! ...
- Apothecas fuisse et diffundi solita vina anno DCXXXIII urbis apparet indubitato Opimiani vini argumento. Iam intellegentis suum bonum Italiae nondum tamen ista genera in claritate erant; itaque omnia tunc genita unum habent consulis nomen (Plinius, Naturalis historia 14.55-56, 94).
Fontes
recensereNexus interni
Nexus externi
recensere- "Roman Vintages" apud LacusCurtius
Bibliographia
recensere- "Wine storage and ageing" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 357-358
- Barry Baldwin, "Opimian Wine" in American Journal of Philology vol. 88 (1967) pp. 173-175
- T. J. Leary, "Martial's Christmas Winelist" in Greece and Rome vol. 46 (1999) pp. 34-41
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.