Vinum Aynium
Vinum Aynium[1] sive Ainum,[2] Francogallice olim vin d'Aÿ, est vinum tranquillum quod in agris oppido Ageio circumiacentibus nascitur. A saeculo XVI usque in XIX inter optima Franciae omnis aestimabatur. Tale vinum hodie sub appellatione Coteaux champenois recognoscitur sed rarius provenit, quia maxima pars vinearum huius regionis ad productionem vini Campanici bullantis dedicatur.
Notae
recensere- ↑ "[vina] Aynia": Stephanus (1537)
- ↑ "vinum Ajnum": Palmarius (1588). "Vinum Ayense": Salins (1702)
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- 1537 : Carolus Stephanus, Vinetum (Parisiis) f. 73r
- 1588 : Iulianus Palmarius, De vino et pomaceo (Parisiis: apud Guillelmum Auvray) p. 30
- 1600 : Olivier de Serres, Le Theatre d'agriculture et mesnage de champs (Lutetiae) p. 145
- 1702 : Ioannes Baptista de Salins, Defensio vini Burgundiani adversus vinum Campanum. Parisiis (Textus apud Google Books)
- 1705 : Sancteuremondus, Oeuvres meslées (Londinii: Tonson, 1705) (vol. 2 pars 1 p. 36)
- 1748 : Georg Heinrich Behr, Zwey Bücher Von der Materia medica. Argentorati (p. 502 apud Google Books) (vin d'Hay oder d'Aix)
- Grimod
Nexus externi
recensere- "Aÿ" in Dico du vin
- "Coteaux champenois (AOC) (AOP)" apud Vins Vignes Vignerons