Vinovia (Scotia)
Vinovia
Vinovia
Situs in Britannia boreali

Vinovia[1][2] vel Vinovium[3] (Anglice: Binchester Roman Fort) fuit castra Romana, vico satis magno adiacente, ad ripam fluminis Vedrae sita in antiqua provincia Britannia, nunc in comitatu Dunelmensi Angliae, 1.6 km in septentrionem versus ab urbe hodierna Bishop Auckland distantia. Castra probabiliter circa annum 79 constructa sunt.

  1. "Vinovia": Itinerarium Antonini 465.1; Cosmographia Ravennas 107.13
  2. Verbum adiectivum "Vinoviensis" si inscriptio recte interpretatur. "[...]mandus ex c[uneo] Fris[iorum] Vinovie[nsium] v[otum] s[olvit] l[ibens] m[erito]": R. G. Collingwood, R. P. Wright, The Roman Inscriptions of Britain. Oxonii: Clarendon Press, 1965 vol. 1 p. 344 no. 1036
  3. "Οὐιν(ν)οούιον": Ptolemaeus, Geographia 2.3.10

Bibliographia

recensere
 
Pars Vinoviae anno 2003.
  • "Vinovia" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 504-505
  • "Binchester" in Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594) p. 7

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vinoviam spectant.
  • "Vinovia" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)