Vicipaedia Arabica
Vicipaedia Arabica (ويكيبيديا العربية Wīkībīdyā al-ʿArabiyya sive ويكيبيديا، الموسوعة الحرة Wīkībīdyā, al-Mawsūʿa al-Ḥurra) est encyclopaedia generis wiki et editio Arabica Vicipaediae apud Vicimedia publicata. Mense Iulio anni 2003 incepta est; mense Maio anni 2009 habuit paginarum 97 784, usorum 196 167, magistratus 25, imaginum 5479. Omnium Vicipaediarum est vicensima sexta quod ad magnitudinem pertinet, tertia ad profunditatem.[1]
In Syria, Vicipaedia Arabica obstructa est, nulla ratione proclamata, a die 30 Aprilis 2008,[2] sed aliae Vicipaediae non obstructae sunt. Die 13 Februarii 2009, obstructio abrupta est.
Paginae terminales
recensere- 10 000: نكاف (Parotitis epidema), die 25 Decembris 2005 creata
- 50 000: جامعة تكساس مدرسة الطب في هيوستن (Sectio Medicinalis Universitatis Texiae) die 31 Decembris 2007 creata
- 60 000: مكتبة فرنسا الوطنية (Bibliotheca Nationalis Francica) die 26 Mai 2008 creata
- 70 000: مجموعة محاطة (Copia finita) die 15 Augusti 2008 creata
Notae
recensereNexus externi
recensere
| ||||||||