Vicipaedia Anglica simplex
Vicipaedia Anglica simplex est encyclopaedia, anno 2004 instituta, simplici lingua Anglica scripta, quam homines linguam discentes facile legere possint. Paginae huius Vicipaediae simplicis utiles esse possunt etiam hominibus, qui aliqua de causa longas prolixasque rerum explicationes legere nolunt aut non possunt.
Quid est Vicipaedia lingua Anglica simplici habita?
recenserePaginae in Vicipaedia in lingua Anglica simplice paucioriis verbis et simpliciore grammatica utentur quam Vicipaedia in lingua Anglica ordinaria. Vicipaedia in lingua Anglica simplice est quoque pro hominibus cum necessitatibus dissimilibus, exempli gratia discipulis, liberis, adultis qui difficulter discunt, et hominibus qui linguam Anglicam discere conantur.
Quando Vicipaedia in lingua Anglica simplice incepit, Vicipaedia in lingua Anglica ordinaria iam 150 000 paginas habebat, et septem aliae Vicipaediae in aliis linguis quisque plus quam 15 000 paginas habebant. Tantis paginis iam in alteris Vicipaediis, pleraeque paginae in Vicipaedia in lingua Anglica simplice informationem de aliis Vicipaediis sumunt, et eos simplificant; plerumque non sunt novi articuli.
Ita paginae in Vicipaedia in lingua Anglica simplice sunt bonus modus comprehendendi paginas de Vicipaedia in lingua Anglica ordinaria. Si quis ideam in lingua Anglica implicata comprehendere non potest, paginam in lingua Anglica simplice legere potest. Propterea, scriptores paginarum in Vicipaedia in lingua Anglica simplice ligationes interwiki ad alteras Vicipaedias et de illis immittere debent. Etiam bonum est semper aspicere omnes versiones in omnibus linguis ut novas ideas obtinere possint.
Nexus externi
recensere
| ||||||||