Vicipaedia:Glossarium rerum publicarum

Vide etiam: Glossarium politicum


Argumentum

A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z


  • Anarchia - systema societatis, quo civitas imperiumque omnibus formis spernuntur.
  • Dictatura est imperium unius hominis, qui saepe dictator nominatur, etsi temporibus modernis, ut mos est, dictatores titulis formalibus legitimisque (sicut duce, praesente, rege) plerumque utuntur.
  • Dieta est apud nonnullas civitates (Austria, Germania, Iaponia, Polonia) Parlamenti camera inferior. Helveticae confoederationis Parlamentum usque ad annum 1848 "Dieta foederalis" nominabatur.
  • Domus Alba, sedes praesidentis Civitatum Foederatarum Americae
  • Factio democratica est una ex duobus magnis factionibus politicis in Civitatibus Foederatis Americae.
  • Factio republicana est una ex duobus magnis factionibus politicis in Civitatibus Foederatis Americae.
  • Imperator. In Roma antiqua, supremus exercituum dux. Post Imperium Romanum occidentale occasum, quicumque se illius haeredem esse dicebat vel illud imitabatur "imperator" designatus est. Quam ob rem, "imperator", a Medio Aevo usque ad saeculum 19, designat eum qui, more regio, magnam et ex multis nationibus gentibusque compositam civitatem regit. In Europaeis linguis, verba ex "imperatore" facta (e.g. "empereur", "emperor", "kaiser", "tsar") ad designandos eos qui in Iaponia regnant aut in Aethiopia (usque ad annum 1974), in India (ab anno 1526 usque ad saeculum 19), in Sina (usque ad annum 1911), in Turcia (usque ad annum 1923) et in Persia (usque ad annum 1979) regnaverunt in usu sunt, etiamsi verba quae illos in ipsorum linguis designant (Tenno, Negus, Sultan, Chah) et quibus nullae Latinae radices sunt, quasi "reges" intellegi logice possent
  • Oligarchia - dominatio paucorum aut factio optimatium.
  • Parlamentum, conventus publicorum hominum, in quo de lege et de aerarii usu deliberatur
  • Politicus, homo qui pro officio stat.
  • Praeses Civitatum Foederatarum Americae
  • Praeses vicarius Civitatum Foederatarum secundus dux administrationis, qui succedit Praesidem, cum hic obiit, se a munera removit aut facultatem civitatis gerendi amittit.
  • Primus minister caput regiminis est apud civitates in quibus rex aut regina est vel quarum Rei Publicae praeses nullam potestatem nisi modicam habet. In quibusdam civitatibus (e.g. Francia usque ad annum 1958, Italia) "praeses consilii ministrorum" nominatur
  • Repraesentans - Homo qui in Camera Repraesentantum pro populo stat.
  • Rex - est rector, magistratusque supremus civitatis vel nationis, maxime non electus sed haereditarius, cum saepe regis filius rex novus est, interdum etiam filia regina, si pater de vita migrat.
  • Senatus apud multas civitates (Belgia, Canada, CFA, Francia, Hispania, Italia, etc.) Parlamenti camera superior est. Berolinensis, Hamburgensis, Bremensisque civitatum administratio Senatus quoque nominatur
  • Senatus Romanus
  • Senatus Civitatum Foederatarum
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.