Vicipaedia:Deletio
(Redirectum de Vicipaedia:Cito Delenda)
Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
In Vicipaedia, paginae inutiles delendae sunt. Si censes quandam paginam delendam esse, inde formulam {{delenda}} in summam paginam (noli autem continentia paginae delere). Inscribe in paginam disputationis cur censeas delendam esse paginam. Magistratus vel grapheocrates postmodum vel delebit vel explicabit in pagina disputationis cur pagina Vicipaediae prosit et quidni delenda sit.
Quid est inutile?
recensereSequentia inutilia Vicipaediae sunt:
- Maleficia (quae corrigi non possunt)
- Non-stipulae (sed noli addere {{delenda}}, adde {{nondum stipula}})
- Continentia non Latine scripta (sed noli addere {{delenda}}, adde {{non latine}})
- Continentia omnino transcripta (sed noli addere {{delenda}}, adde {{movenda ad vicilibros}})
- Continentia quae iura proprietatis librariae (©) violant
- Redirectiones supervacuae
- Formulae supervacuae
- Continentia quae omnino No original research violant
- Nugae
- Experimenta supervacuae in spatio usoris