Vertebrae cervicales
Vertebrae cervicales | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A02.2.02.001 | |
Anatomia | ||
Columna vertebralis cervicalis |
Vertebrae cervicales[1] sunt septem vertebrae regionum cervicalium, super quas cranium, sub quibus vertebrae thoracales. Quisque vertebra cervicalis numerum suum habet, videlicet C I—C VII[1], C I proxima ad cranium, C VII a cranio distantissima.
Contextus: Corpus, collum, columna vertebralis cervicalisRecensere
Vertebrae cervicales sunt partes ossea columnae vertebralis cervicalis. Columna vertebralis cervicalis ipsa est pars et columnae vertebralis superioris et colli. Collum ipsum est pars superior trunci corporis, quae truncum cum capite coniungit.
Anatomia macroscopicaRecensere
Vertebra C1 (atlas)Recensere
Commentatio principalis: Atlas (os)
Sub ossium aspectu vertebra cervicalis prima columnam vertebram cum cranii osse occipitali (occipite) connectit.
Vertebra C2 (axis)Recensere
Commentatio principalis: Axis
Vertebrae cervicali secundae conspicuus dens axis est, quo axis formatur, quae rotationem capitis dextrorsum sinistrorum permittit.
Vertebra C7 (vertebra prominens)Recensere
Processus spinosus vertebrae cervicalis septimae conspicue longus apparet, ut facile in linea media posteriori (in dorsi medio), inter umeros animadverti potest.
Motus vertebrarum cervicaliumRecensere
Summa omnium vertebrarum cervicalium est:
- Flexio / Extensio: 80-90° / 0° / 70°
- Rotatio (dextroversio, sinistroversio): 90° / 0° / 90°
- Lateroflexio: 20-45° / 0° / 20-45°
Motus sane inter vertebras cervicales non uniformes distribuuntur:
- Inter atlantem (C1) et occiput solum flexio et extensio observantur, flexio / extensio: 15-20° / 0° / 15-20°
Anatomia topograpicaRecensere
Vertebrae cervicales relationes extrorsum ad praecipue diversa ligamenta et musculos, introrsum ad medullam spinalem, et inter se ad discos intervertebrales habent.
PinacothecaRecensere
Cursus arteriae vertebralis trans processus transversos
Nexus interni
- Collum
- Columna vertebralis
- FCAT: A02.2.02.001
NotaeRecensere
BibliographiaRecensere
- Waxenbaum J. A., Reddy V, Futterman B.: Anatomy, Back, Thoracic Vertebrae (StatPearls) (Anglice)