In anatomia axis (-is, m.) sive epistropheus (ἐπιστροφεὺς, graece: "versator" [1]) (FCAT: A02.2.02.201) est vertebra cervicalis secunda (C 2) hominis, mammalium, reptilium et avium, quae infra vel post atlantem, primam cervicalem et primam omnino vertebram (C 1) invenitur, in quem processum, dens vocatum, inicit[2].

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Vide etiam paginam discretivam: Axis.
Axis hominis

Axis vocatur, quia dens eius cardinem facit, circum quem atlas versat, qui ipse cum cranio connexus est et ergo caput portat et movet.

Articulationes

recensere

Articulatio inter axem et atlantem, qui caput portat, articulatio atlantoaxialis nominatur.

Nexus internus

recensere
  1. Epistropheus primum erat nomen primae vertebrae, i. e. atlantis - cf. Duden (1979) - Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke, ed. 3., Manhemii, Vindobonae, Turici, Stutgardiae: Bibliographisches Institut et Georg Thieme Verlag
  2. Schiebler,H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

 
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!