Verica[1] seu Bericus,[2] rex fuisse censetur Atrebatum in Britannia meridiana et imperii Romani cliens annis 30 et 20 p.C.n. Nummos nomine suo signari iusserit. Filius fuit Commii, qui ex Atrebatibus Galliae ortus, socius atque postea inimicus Caesaris, regnum dynastiamque Atrebatum Britannorum condidisse censetur.

Statera aurea Vericae. Obv. Eques scuto gladioque munitus. Rev. Folium vineum, VI RI

NotaeRecensere

  1. Ita in nummis signatus
  2. Dio Cassius, Historia Romana 60. 19 versio

BibliographiaRecensere