Vergilii sepulchrum (Wright)
"Vergilii sepulchrum" est imago ter ab Iosepho Wright inter annos 1779 et 1785 picta; quo peregrinationem Italiae annis 1773-1775 fecerat. Ruina depingitur haud longe a Neapoli distans quae sepulchrum Vergilii poëtae esse credebatur. Primam tabulam, figuram etiam Silii Italici, Virgilii admiratoris, monstrantem, privatus quidam possidet. Altera anno 1782 confecta in Museo et Pinacotheca Derbiensi ostentatur; tertia in Museo Ultoniensi Belfasti in urbe.

"Vergilii sepulchrum cum figura Silii Italici", 1779

"Vergilii sepulchrum", 1782 (Museum et Pinacotheca Derbiensis)

"Vergilii sepulchrum", 1785 (Museum Ultoniense)
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vergilii sepulchrum spectant. |
BibliographiaRecensere
- Benedict Nicolson, Joseph Wright of Derby: painter of light (1968) vol. 1 pp. 83-85 et passim (Paginae selectae apud Google Books)
Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes! |