ვეფხისტყაოსანი

(Redirectum de Vepkhist'q'aosani)
Rostevan et Avtandil in venatu (e manuscripto Equitis anni 1646)

ვეფხისტყაოსანი (Georgice Vepkhist'q'aosani, scilicet Latine Eques pelle pantherina indutus) carmen est epicum Siotae Rustaveli, litterarum Georgicarum opus celeberrimum. Annis a 1189 ad 1212 compositum esse videtur. De amore Tariel equitis poema narrat permultasque alias historias continet. Versus carminis est shairi, versus Georgianus sedecim syllabis, qui in strophas quattuor versuum congeritur. Plus quam 1500 strophas poema habet (in editione Brosset[fr] strophas 1637). In multis linguis conversum est. Versiones Russicae a Constantino Balmont, Nicolao Zabolockij aliisque factae sunt.

BibliographiaRecensere

  • Donald Rayfield, The Literature of Georgia, Richmond, 2000 .

Nexus externiRecensere

  • Eques in pelle pantherina (Georgiane)