Siota Rustaveli (Georgice შოთა რუსთაველი) fuit poeta Georgicus saeculi duodecimi, poeta optimarum litterarum saeculorum Georgicorum maximi momenti. Inclutissime scripsit "Eques pelle pantherina indutus" (Georgice ვეფხისტყაოსანი, Vepkhist'q'aosani), proprium populi Georgici epos.

Wikidata Siota Rustaveli
Res apud Vicidata repertae:
Siota Rustaveli: imago
Siota Rustaveli: imago
Nativitas: 1172; Rustavi
Obitus: 1216; Hierosolyma
Patria: Regnum Georgianum

Memoria

Sepultura: Monasterium Crucis Hierosolymitanum
 
Siota Rustaveli, pictura imaginaria a Fliert, pictore Francico, picta anno 1852, de antiquo manuscripto Georgico deducta.

"Eques pelle pantherina indutus" in multas linguas conversum est. Epos primum editum est anno 1712 Tbilisis, in capite Georgiano. Inter opera saecularia picturis ornata, epos "Eques pelle pantherina indutus" locum egregium in Georgia occupat.

In Instituto Manuscriptorum Georgiano (Tbilisis) sunt duo folia verborum saeculi sexti decimi, et nonnulli poematis loci saeculi quarti decimi. Omnia alia poematis manuscripta veniunt ex saeculo septimo decimo (exempli gratia, manuscriptum circa 1653, H-54 in Instituto Manuscriptorum).

Maximum Reipublicae Georgianae in arte et litteris est Praemium Reipublicae Siota Rustaveli.

Aliae res

recensere
 
Manuscriptum.

A die 3 Septembris 2001, respublicae Israel et Georgia coniuncte pittacia cursualia honoris Rustaveli causa distribuunt. Signum Israelicum (pretio 3.40 NIS), ab Yitzhak Granot designatum, auctorem cum verbis Hebraeis pone eum depingit.

Michaele Zichy, pictor Hungaricus saeculi undevicensimi, factus est "pictor populi Georgiani"; nam produxit optimas illustrationes quae saepe in editionibus poemarum Rustavelianarum adhibitae sunt. Statua et via Tbilisis opus Zichianum commemorant.

  • 1936. Tite Margwelaschwili. = Der Mann in Pantherfell—Georgica. Londinii. (Germanice).
  • 1991. Zviad Gamsakhurdia. = Tropology of "The Knight in the Panther's skin. Tbilisi. (Georgice), cum summario Anglico.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •