Vasubandhu
Vasubandhu[1] (litteris Devanagari वसुबन्धु) Arachosius[2] fuit philosophus Buddhista, Sarvastivadam ac deinde Mahayanam secutus sectam, vir magno ingenio abhidharma eruditus, conditor cum Asanga fratre suo doctrinae Yogacaranae. Scholiorum enim de abhidharma edidit librum titulo Abhidharmakośakārikā, in quo Nagarjunae veteris Mahayanani philosophi de inanitate praecepta confutaret; affirmavit autem omnia nihil nisi in mente unius cuique consistere, quam ob rem appellatur disciplina eius et vijñapti-mātra, hoc est "eorum qui nihil nisi conscientiam accipiunt".
Notae
recensere- ↑ Nomina in aliis linguis conversa sunt:
- ↑ Patria Vasubandhu indigenis sermonibus Gandhāra vocatur, Graecis autem illis temporibus Arachosia. Urbs autem qua natus est Sanscritice Puruṣapura appellatur, recentioribus autem ab auctoribus Peshorum.