Inanitas (Buddhismus)
Inanitatis (nom. inanitas; Palice suññatā; Sanscritice śūnyatā) doctrinam Butta docuit conditor Buddhismi, qua quid esse in mundo negatur, quod suo iure constat. Namque omnia quae videmus nihil nisi species vanae mutuis inter se effectionibus ortae; qui vero se ab huiusmodi erroribus liberaverit, is et omnis generis cura solicitudineque caret buddharumque ad condicionem pervenit.
Nāgārjuna philosophus Mahayananus, auctor sectae Madhyamaka (hoc est "doctrina mediocritatis"), de inanitate sic opinatus est:
Sanscritice | Latine |
---|---|
na svato nāpi parato na dvābhyāṃ nāpy ahetutaḥ utpannā jātu vidyante bhāvāḥ kvacana kecana[1] |
Neque a se neque ab alio neque ab duobus nec sine causa ortum quidem videtur nihil ubique gentium |
Notae
recensere- ↑ Mūlamadhyamakakārikā, 1.1.