Vallis Lagarina[1] (Italice: Vallagarina; Theodisce:Lagertal) pars vallis Athesiae fluminis meridiana appellatur et simul Vallis Communitas (ital. Comunità di valle) Provinciae Liberae Tridentinae a communibis ibi sitis formata.

Olim circuli Tridentini.
Vallis Lagarina: caerulea
Aspectus vallis
Chiusa di Ceraino, vista a castro Forte Monte

Vallis Lagarina a septentrionibus ad angustias prope vicum Besenello nomine Murazzi (circiter 10 km a Tridento in meridiem versus) incipit et usque ad Burgetum (ital. Borghetto) patet. Locus medius est Roboretum. Vallis a "Murazzi" in septentriones spectans Vallis Athesiae appellatur, inter fontes et Meranum autem Vennonum pagus. Limes inferior est exitus in pianuram padanam prope Chiusa di Ceraino.

Sicut Vallis Athesiae etiam Vallis Lagarina origine glaciali est.

Et autovia montis Brenni (A22) nuncupata et ferrivia eiusdem nominis per vallem currunt.

In Valle Lagaria varia castra sunt, qui saeculo undevicesimo ad Imperium Austro-Hungaricum tuendum aedificata sunt.

Nexus interni

 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!