Valis
Valis[1] sive Vallis[2] (Batave Vaals) est oppidum et commune Bataviae in austro-oriente extremo provinciae Limburgi prope Aquisgranum. Commune habet fere 10 000 incolas.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Nederlandia
Locus: 50°46′10″N 6°1′5″E
Numerus incolarum: 10 084
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Locus: 50°46′10″N 6°1′5″E
Numerus incolarum: 10 084
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Limburgum
Geographia
Prima mentio Valis in litteris erat in acto donationis anno 1041. Ab anno 1661 pars Belgicae Foederatae erat. Nihilominus, causa proximitatis Aquisgrani ligamen cum Germania semper amplum manebat; hodie 26 centesimae incolarum cives Germani sunt.
Summus locus Bataviae in communi, ad fines cum Germania et Belgica situs est (322.4 m supra mare).
Notae
recensere- ↑ Mauritius Gysseling, Toponymisch Woordenboek van België, Nederland, Luxemburg, Noord-Frankrijk en West-Duitsland (vóór 1226), anno 1960: lemma Vaals.
- ↑ Wohnen in Vaals: Die Geschichte von Vaals
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Valem spectant (Vaals (municipality), Vaals). |