Babel
it-N Questo utente può contribuire con un livello madrelingua in italiano.
en-4 This user has near native speaker knowledge of English.
fr-3 Cet utilisateur dispose de connaissances avancées en français.
la-2 Hic usor lingua Latina mediae difficultatis conferre potest.
Usores lingua digesti

Mihi nomen est Vilmerius Ricciotus (sive Wilmer Ricciotti). Informaticus italus sum et clericus Universitatis Edinburgensis.

Natus sum Anconae anno 1982 et diploma lycaeale meum in eadem urbe adsecutus sum apud Lycaeum Gymnasium "C. Rinaldini", ubi fundamenta linguae latinae et graecae vertendae didici. Arti informaticae studui in Universitate Bononiensi; anno 2011, prof. Andrea Asperti magistro, philosophiae doctor factus sum.

Speculationes meae lambda-calculum, typorum theoriam, formalem verificationem rerum programmatarum complectuntur.

In Interreti, pseudonymis "Barone Barolo" vel "Xelloss" utor, quorum prius ex amore mero originem suam ducit, alterum e persona in animatione iaponica quadam.

In Vicipaedia, spero fore ut ad linguam latinam intellegendam habilior fiam, et forte, si otium aderit, aliquid de rebus informaticis scribam.