Suum Iaponia accepit aspectum seriei insularum ante fere 20000 annorum, cum ab Asia quattuor magnae insulae Iaponicae, multaeque minores, abciderentur, quae olim cum Corea una essent; mare Iaponicum enim modo lacus erat. Postae terrae pontes septentrionales et meridionales submersi sunt aquis auctis.

Plurique archeologi putant habitavisse Iaponiam ante 30000 annorum populos qui vasis non utebantur, fereque certe per terrae pontes transivisse. Ex eorum rebus plerumque manent cultri, lamina et asceae, paucaque ossa hominum domusque.

Vasa, quae magis populum maturiorem indicant, ante 10000-esimo anno a.C.n. facta sunt; eius cultura Jomoniana appellatur, e nomine vasorum ipsorum (Jōmon). Varia illa inter regiones adparent, multisque rebus adornabantur. Ex reliquiis eorum domuum ac purgamenti videtur Jomonianos venatos, piscatos et carpsisse; fereque 5000-esimo anno a.C.n primigenie coluisse terram. Saepius temporaliter apud flumina, fontes montium vel mare considebant. Arcubus sagittisque alces, apros atque alia animalia venabantur; atque harpagis hamisque osseis piscabantur.

Postea, agri cultura incepit: hieme regionis tempestas haud multum differebat a Siberia Orientali extrema, atque aestate venti calebant humebantque, qua re cum amplissime plueret, oryza poterat coli. Oryzae institutam esse culturam in Iaponia occidentali apud annum 500-esimo a.C.n putatur a migrantibus continentis Asiatici; terra vallium atque litorum siccabatur, exaequabatur atque irrigabatur. Cui rei communiter necesse fuit laborare, etiam serere et oryzam colligere. Ob id communitates densiores factae sunt, stabilesque pagi conditi primi. Huius temporis cultura appellatur Yayoiana.

Hac cultura aes ad res sacras et regales pertinebat, ferrum vero ad agri culturam. Sed quamquam eae res inventae sunt, Iaponici prehistoricus populus manserunt usque ad saeculum quintum, cum a Sinensibus exceperunt scripturam.