ad vos lectores delectandum recensere

De consiliare matrimonii

Maritus post annos viginti matrimonii consiliarem petiit et uxor. Rogata quid esset negotii, coepit uxor de omnibus querelis viginti annos toleratis vehementer dolenterque queri.

Quibus exponeret indicem indigentium, quae per cursum matrimonii sustulerat, perdiu identidem de his rebus pergebat illa: neglegentia, convictus absentia, inanimentum, solitudo, atque amoris amabilisque inopia.

Therapeuta hoc post satis temporis passus tandem e sella surrexit, tum, scrinio circumito, uxorem rogavit ut ea quoque surgeret, quam complexam ardenter osculatus est, dum maritus supercilio sublevato spectat. Silet vero femina; obstupefacta silentio consedet.

Dein therapeuta se vertens marito dixit: “hoc uxor saltem ter in hebdomadem eget. potesne id facere?”

Maritus breve meditatus, “possum,” inquit, “huc eam lunae et mercurii diebus adferre, veneris autem piscor.”

De armentario caeco

Die quodam vetus caecusque armentarius perperam in tabernam autobirotariorum feminearum vagatur. Itinere ad sellam facto, cafeam postulat. Dein, postquam ibi paulisper sedet, clamat ministrae: “ohe, velisne iocum de flavis audire?”

Tacet illico taberna. Tum femina iuxta eum graviore raucioreque voce, “priusquam,” inquit, “iocum narres, armentarie, quoniam tu caecus, decet mihi tibi esse res quinque sciendas:

1. Pincerna magnum baculum gerens est femina flava.
2. Magna femina flava est custos.
3. Egomet sum femina flava 6 pedum et 175 librarum cingulumque karatatis nigrum merita.
4. Femina flava iuxta me ponderatrix professionalis est.
5. Sedet in dextra tua femina flava luctatrix professionalis.

“Nunc, hospes, de hac re bene cogita. Etiamnum vis istum iocum narrare?”

Armentarius secundum secum reputat, quatit caput, tum murmure, “immo vero,” inquit, “non si id explicare debebo quinquies.”

De triginta et uno diebus silentibus

Quidam in tabernam ingressus cinnum poposcit; tum alterum. Duobus vero pluribus imbitis, pincerna iam sollicitatus miserum rogavit: "quidnam est?"

"Cum uxore," inquit, "in litem ambiguam descendi et se dies triginta et unum non mecum conlocuturam dixit."

Pincerna autem de hac re parumper meditatus, iterum: "Nonne bene est quod non tecum conloquitur?"

"Certe," ait ille, "sed hodie adest ultimus."