Usor:Fabullus/Declinatio Latina nominum Graecorum
Declinatio Latina nominum e lingua Graeca assumptorum
Nomina primae declinationis Graecae
recensereNomina feminina in -α exeuntia (Electra, Iphigenia, etc.)
recensereNomina Graeca in -ᾱ aut -ᾰ exeuntia plerumque omnino latinizantur. Tantum accusativus singularis Graecus nonnumquam retinetur, ut e.g.:
Nomina feminina in -η exeuntia (Antigone, etc.)
recensereNomina masculina in -ας exeuntia (Aeneas, Pythagoras, etc.)
recensereNomina propria Graeca primae declinationis in -ας exeuntia, sicut e.g. Aenēās et Pythagorās, Latine partim exitus Latinos primae declinationis capiunt, partim exitus Graecos retinent. Accusativum in -ān exeuntem poëtae, in -am tamen exeuntem ceteri praeferre videntur.
CAS./NUM. | GRAECE | LATINE |
---|---|---|
nom. sg. | ὁ Αἰνείας | Aenēās |
gen. sg. | τοῦ Αἰνείου | Aenēae |
dat. sg. | τῷ Αἰνείᾳ | Aenēae |
acc. sg. | τὸν Αἰνείαν | Aenēān/-am |
abl. sg. | - | Aenēā |
voc. sg. | ὦ Αἰνείᾱ | Aenēā |
Hac declinatione plerumque utitur etiam nomen Arcesilās (Arcesilāüs), quod Graece ad secundam declinationem pertinet (Ἀρκεσίλᾱος), fortasse quod illustris huius nominis philosophus ipsius dialecto Aeolica vocalibus contractis Ἀρκεσίλᾱς appellatus est.
Nomina masculina in -ης exeuntia (Scythēs, Anchīsēs, etc.)
recensereNomina communia (Scythēs, sophistēs, Eleatēs, Atridēs)
recensereIn lingua Graeca multa nomina communia inveniuntur primae declinationis in -ης exeuntia. Multa eorum usurpantur pro Latinis. Pleraque eorum pertinent ad unam harum classium:
- Nomina in -ης exeuntia, nationem aut populum significantia: Scythēs, Persēs, Getēs, etc.
- Nomina in -της exeuntia, professionem aut studium significantia: sophistēs, lyristēs, pancratiastēs, etc.
- Nomina in -της exeuntia, patriam aut domicilium significantia: Eleatēs, Abderitēs, Epirotēs, Stagiritēs, Apolloniatēs*, etc.
- Nomina in -ίδης aut -άδης exeuntia, genus aut familiam significantia: Atrides, Laërtiadēs, Aeneadēs, Arsacidēs, etc.
Haec omnia, cum pro Latinis adhibentur, in numero plurali simpliciter prima declinatione Latina utuntur,[3] in numero tamen singulari partim declinatione Latina, partim Graeca (translitterata) utuntur. Hac in re classi cuique suae proprietates sunt:
- Hac in classe systema vix invenitur. Persēs formas cum -ē- praeferre videtur: Persēs, Persēn (vel rarius Persem), et Persē (abl.). Scythēs tamen et Getēs semper ablativum in -ā mittunt. Nonnumquam quoque Scythǎ nominativum invenies. Alia nomina huius classis omnino latinizantur, ut Sarmata, Dalmata, Bastarna, Belga.
- Haec classis etiam minus systematis exhibet. Nomina quae apud antiquos adhuc aliena habita sunt, ut sophistēs, lyristēs, pancratiastēs, petauristēs, erastēs, cerastēs, dynastēs, etc., formas cum -ē- praeferunt: e.g. pancratiastēs, lyristēn, sophistē(?) (abl.). Alia, ut nauta, poēta, danista, omnino pro Latinis habentur. E primo saeculo p.Chr.n. cetera quoque magis magisque latinizantur: sophistēs nunc sophista fit, et multa alia e Graeco introducuntur, ut grammatista, dialogista, baptista et evangelista, aut etiam nova finguntur, ut Ennianista. Talia nobis proferunt exempla nova nomina in -ista exeuntia fingendi et declinandi, ut Latinista, communista et antisemitista.
- Nomina huius classis declinatione magis uniformi utuntur. Nominativum semper in -ēs, accusativum plerumque in -ēn aut -em, rarissime in -am, et ablativum nunc in -ā, tunc in -ē mittunt. Hanc declinationem sequuntur nomina quoque omnia in -politēs exeuntia, quibuscum discernuntur cives urbium omnium (cum antiquarum tum hodiernarum) quarum nomen exit in -polis, ut Amphipolitēs et Petropolitēs ab Amphipolī et Petropolī.
- Ubi possunt, nomina huius generis formas cum -ē- accipiunt: Alcīdēs, Alcīdēn, Alcīdē (abl.), Alcidē (voc.). Rarissime ablativum in -ā et vocativum in -ǎ mittunt, ut e.g. Atridā et Atridǎ iuxta Atridē.
CAS./NUM. | 1 | 1 | 1 | 2 | 2 | 3 | 4 |
---|---|---|---|---|---|---|---|
nom. sg. | Persēs | Scythēs (/-ǎ) | Sarmatǎ | sophistēs | poētǎ | Eleatēs | Atridēs |
gen. sg. | Persae | Scythae | Sarmatae | sophistae | poētae | Eleatae | Atridae |
dat. sg. | Persae | Scythae | Sarmatae | sophistae | poētae | Eleatae | Atridae |
acc. sg. | Persēn/-em | Scythēn | Sarmatam | sophistēn | poētam | Eleatēn/-em | Atridēn |
abl. sg. | Persē | Scythā | Sarmatā | sophistē | poētā | Eleatē/-ā | Atridē (/-ā) |
voc. sg. | Persǎ | Scythǎ | Sarmatǎ | sophistǎ | poētǎ | Eleatǎ | Atridē (/-ǎ) |
Nomina propria (Anchīsēs, etc.)
recensereNomina propria primae declinationis Graecae in -ης exeuntia in lingua Latina plerumque in tertiam declinationem transferuntur: itaque "Aeschinēs" non secus declinatur ac "Dēmosthenēs", "Euripidēs" non secus ac "Sophoclēs" (vide infra).
In poësi tamen nomina huius generis saepius in prima declinatione remanent. Sic, quamquam "Aeschinēs" sequitur tertiam declinationem, "Anchīsēs" tamen primam; sic, quamquam "Euripidēs" tertiam, "Achaemenidēs" tamen primam.
CAS./NUM. | GRAECE | LATINE | |
---|---|---|---|
nom. sg. | ὁ Ἀγχίσης | Anchīsēs (/-ǎ[4]) | Achatēs |
gen. sg. | τοῦ Ἀγχίσου | Anchīsae | Achatae |
dat. sg. | τῷ Ἀγχίσῃ | Anchīsae | Achatae |
acc. sg. | τὸν Ἀγχίσην | Anchīsēn[5](/-em[6]/-am[7]) | Achatēn |
abl. sg. | - | Anchīsā[8](/-e[9]) | Achate[10] |
voc. sg. | ὦ Ἀγχίση | Anchīsa[11] | Achatē[12] |
Nomina secundae declinationis Graecae
recensereNomina tertiae declinationis Graecae
recensereSubstantiva neutri generis in -ος exeuntia (cetus, pelagus)
recensereCAS./NUM. | GRAECE | LATINE | |
---|---|---|---|
nom. sg. | τὸ κῆτος | cētus (m) / -os (n)[13] | pelagus (n/m) |
gen. sg. | τοῦ κήτους | cētī | pelagī |
dat. sg. | τῷ κήτει | cēto | pelago |
acc. sg. | τὸ κῆτος | cētum (m)[14] / -os (n)[15] | pelagus[16] / -um[17] |
abl. sg. | - | cēto | pelago |
nom. pl. | τὰ κήτη | cētē[18] (n) | pelagē (n) |
gen. pl. | τῶν κήτων | 〈cētorum〉 | |
dat. pl. | τοῖς κήτεσι | cētīs[19] | |
acc. pl. | τὰ κήτη | cētē[20] (n) | pelagē[21] (n) |
abl. pl. | - | 〈cētīs〉 |
Nomina propria in -ης exeuntia (Socrates, Sophocles, etc.)
recensereNomina propria Graeca composita quorum altera pars est -άνθης, -γένης, -κράτης, -μένης, -μήδης, -νείκης, -σθένης, -τέλης, -φάνης et nonnulla alia utuntur forma speciali tertiae declinationis. In lingua Latina itidem declinantur secundum tertiam declinationem. Praeterea utuntur vocativo in -ē, qui proprie ad primam declinationem Graecam pertinet.
CAS./NUM. | GRAECE | LATINE |
---|---|---|
nom. sg. | ὁ Σωκράτης | Socratēs |
gen. sg. | τοῦ Σωκράτους | Socratis (/-i[22]) |
dat. sg. | τῷ Σωκράτει | Socratī |
acc. sg. | τὸν Σωκράτη /-ην | Socratem[23] /-ēn[24] |
abl. sg. | - | Socratě |
voc. sg. | ὦ Σώκρατες | Socratē[25] (/-es[26]) |
Hac quoque declinatione utuntur et nonnulla alia, ut Ulixes, Achilles et Hercules, necnon maior pars nominum propriorum in -ης exeuntium quae ad primam declinationem Graecam pertineant, ut Aeschines, Euripides (vide supra).
Nomina propria in -κλῆς exeuntia utuntur variatione illius declinationis Graecae. Latine tamen haec eodem modo declinantur ac illa. Hanc tantum differentiam invenies: accusativum interdum exire in -ea, ut etiam Graece.
CAS./NUM. | GRAECE | LATINE |
---|---|---|
nom. sg. | ὁ Σοφοκλῆς | Sophoclēs |
gen. sg. | τοῦ Σοφοκλέους | Sophoclis (/-i) |
dat. sg. | τῷ Σοφοκλεῖ | Sophoclī |
acc. sg. | τὸν Σοφοκλέᾱ (/-ῆν) | Sophoclem/-ēn/-ea |
abl. sg. | - | Sophoclě |
voc. sg. | ὦ Σοφοκλεῖς | Sophoclē[27](/-es[28]) |
Adiectiva in -ης/-ες exeuntia (asteroides, carcinodes etc.)
recensereIn scriptis Latinis antiquis nonnulla adiectiva Graeca tertiae declinationis in -ης/-ες exeuntia inveniuntur, praecipue ea quorum altera pars est -οειδής vel -ώδης, e.g. daphnoides et carcinodes. In tabella supposita omnes formae possibiles talium adiectivorum datae sunt, crassis litteris eae quae re vera inveniuntur in scriptis classicis, et inter parentheses triangulares〈...〉quae veri similes videntur. Nota bene analogiam cum nomina propria tertiae declinationis in -ης exeuntia, ut Socrates (vide supra), quae proprie sunt adiectiva eiusdem generis.
CAS./NUM. | GRAECE | LATINE | ||
---|---|---|---|---|
M/F | N | M/F | N | |
nom. sg. | ἀστεροειδής | ἀστεροειδές | asteroidēs[29] | asteroiděs[30] |
gen. sg. | ἀστεροειδοῦς | 〈asteroidis〉 | ||
dat. sg. | ἀστεροειδεῖ | 〈asteroidi〉 | ||
acc. sg. | ἀστεροειδῆ | ἀστεροειδές | asteroidem[31] | asteroiděs[32] |
abl. sg. | - | asteroidě[33] | ||
nom. pl. | ἀστεροειδεῖς | ἀστεροειδῆ | 〈asteroidēs/-īs〉 | 〈asteroida/-ē〉 |
gen. pl. | ἀστεροειδῶν | (asteroidum) | ||
dat. pl. | ἀστεροειδέσι | 〈asteroidibus〉 | ||
acc. pl. | ἀστεροειδεῖς | ἀστεροειδῆ | 〈asteroidēs〉/-īs[34] | 〈asteroida/-ē〉 |
abl. pl. | - | 〈asteroidibus〉 |
Substantiva neutri generis in -μα exeuntia (poëma, problema, etc.)
recensereSubstantiva neutri generis in -ma exeuntia in singulari quidem numero, sicut in lingua Graeca, tertia declinatione utuntur. In plurali tamen numero nonnumquam formas secundae declinationis accipiunt. Sic iuxta -matum[35] invenimus -matorum[36], et iuxta -matibus[37] invenimus -matīs[38]. Regulam definire difficile est, sed -matum maluisse quam -matorum, -matīs tamen quam -matibus videntur antiqui. Sic apud Ciceronem numquam forma -matibus invenitur, compluries autem -matīs.[39]
In tabula supposita formae praelatae sublineatae sunt.
CAS./NUM. | GRAECE | LATINE | |
---|---|---|---|
3a decl. | 3a decl. | 2a decl. | |
nom. sg. | τὸ ποίημα | poëma | |
gen. sg. | τοῦ ποιήματος | poëmatis | |
dat. sg. | τῷ ποιήματι | poëmati | |
acc. sg. | τὸ ποίημα | poëma | |
abl. sg. | - | poëmate | |
nom. pl. | τὰ ποιήματα | poëmata | |
gen. pl. | τῶν ποιημάτων | poëmatum | poëmatorum |
dat. pl. | τοῖς ποιήμασι | poëmatibus | poëmatīs |
acc. pl. | τὰ ποιήματα | poëmata | |
abl. pl. | - | poëmatibus | poëmatīs |
Substantiva in -ις (-εως) exeuntia (thesis, poësis, Nemesis, Neapolis, etc.)
recensereIn lingua Graeca permulta nomina inveniuntur in -ις (-εως) exeuntia, quorum nonnulla deas (ut Nemesis et Lachesis) aut homines (ut Eupolis poëta), plura etiam significant urbes (ut Neapolis et Amphipolis), pleraque tamen nomina actionis sunt (ut poësis et acroasis). Haec omnia, cum adhibeantur in sermone Latino, aut paradigma Latinum 'turris' sequuntur, aut formas Graecas translitteratas accipiunt.
CAS./NUM. | GRAECE | LATINE | |
---|---|---|---|
(decl. Latina) | (decl. Graeca) | ||
nom. sg. | ἡ θέσις | thesis | thesis |
gen. sg. | τῆς θέσεως | thesis[40] | theseōs[41] |
dat. sg. | τῇ θέσει | thesī | thesī |
acc. sg. | τὴν θέσιν | thesim | thesin |
abl. sg. | - | thesī | thesī |
voc. sg. | (ὦ Νέμεσι) | - | (〈Nemesĭ〉)[42] |
nom. pl. | αἱ θέσεις | thesēs[43] | thesīs[44] |
gen. pl. | τῶν θέσεων | thesium[45] | theseōn[46] |
dat. pl. | ταῖς θέσεσι(ν) | thesibus | thesĕsĭ(n) |
acc. pl. | τὰς θέσεις | thesēs[47] | thesīs |
abl. pl. | - | thesibus[48] | thesĕsĭ(n)[49] |
Substantiva in -εύς exeuntia (Orpheus, Citieus, Piraeus, etc.)
recensereIn lingua Graeca plurima nomina inveniuntur in -εύς exeuntia. Multa eorum in scriptis Latinis quoque invenimus, praecipue nomina propria hominum (ut Orpheus, Theseus), nomina propria urbium (ut Piraeus) et nomina incolam certae urbis significantia (ut Citieus, Megareus). Antiquitus et apud scriptores lingua soluta utentes haec nomina plerumque secundam declinationem Latinam sequuntur. In poësi tamen et apud scriptores doctiores saepe formas Graecas Latinis litteris transcriptas invenimus. Omnium horum nominum numerus pluralis rarissimus est, quia res in suo genere significare solent unicas. Hoc pertinet etiam ad nomina incolam urbis significantia (Citieus, Megareus, etc.), quae plerumque pro cognominibus adhibentur. Ad complures incolas significandos lingua Latina anteponit formas magis Latinas, ut Citienses et Megarenses. In tabella supposita omnes formae horum nominum datae sunt, eis quae tantum conici possunt inter parentheses triangulares 〈...〉 positis.
CAS./NUM. | GRAECE | LATINE | |
---|---|---|---|
(decl. Latina) | (decl. Graeca) | ||
nom. sg. | ὁ Κιτιεύς | Citieus | Citieus |
gen. sg. | τοῦ Κιτιέως | Citei[50] | Citieos[51] |
dat. sg. | τῷ Κιτιεῖ | Citieo[52] | Citiei[53] |
acc. sg. | τὸν Κιτιέα | Citieum[54] | Citiea[55] |
abl. sg. | - | Citieo[56] | - |
voc. sg. | ὦ Κιτιεῦ | - | Citieu[57] |
nom. pl. | οἱ Κιτιῆς / -εῖς | 〈Citiei〉 | - |
gen. pl. | τῶν Κιτιέων | 〈Citieorum〉 | - |
dat. pl. | τοῖς Κιτιεῦσι | 〈Citieis〉 | - |
acc. pl. | τοὺς Κιτιέας / -εῖς | Citieos[58] | - |
abl. pl. | - | 〈Citieis〉 | - |
Declinatio nominis Iesu
recensereCAS./NUM. | GRAECE | LATINE |
---|---|---|
nom. sg. | ὁ Ἰησοῦς | Iēsūs |
gen. sg. | τοῦ Ἰησοῦ | Iēsū |
dat. sg. | τῷ Ἰησοῦ | Iēsū |
acc. sg. | τὸν Ἰησοῦν | Iēsum |
abl. sg. | - | Iēsū |
voc. sg. | ὦ Ἰησοῦ | Iēsū |
Vide etiam
recensereNotae
recensere- ↑ Ovid. Tristia 2.1.395: 'qui legis Electran et egentem mentis Oresten' (versus hexameter)
- ↑ Ovid. Ep. ex Ponto 3.2.62: 'nescio quam dicunt Iphigenian iter' (versus pentameter)
- ↑ Nomina in -idēs et -adēs exeuntia genetivum pluralem in poësi interdum mittunt in -um vice -ārum: Aeacidum iuxta Aeacidārum. Nomen Apolloniatēs in casibus obliquis pluralis numeri nonnumquam formas tertiae declinationis capit, ut Apolloniatum/-ium et Apolloniatibus, iuxta formas primae declinationis Apolloniatārum et Apolloniatis.
- ↑ Naev. Bell. Pun. fr.3.2 [ed. Mortel, 1927]: ‘Postquam avem aspexit in templo Anchisa’; Quintil. Inst. Or. 1.5.61.5-6: ‘ne miremur quod ab antiquorum plerisque 'Aenea' ut 'Anchisa' sit dictus.’
- ↑ Verg. Aen. 3.82: ‘ueterem Anchisen agnouit amicum.’; etc.
- ↑ Hyginus Fabulae 254.4.2-4: ‘Aeneas item in Ilio Anchisem patrem umeris et Ascanium filium ex incendio eripuit.’
- ↑ Hyginus Fabulae 94.1.1-2: ‘Venus Anchisam Assaraci filium amasse et cum eo concubuisse dicitur, ex quo procreauit Aeneam’
- ↑ Verg. Aen. 6.331: ‘constitit Anchisa satus et uestigia pressit’; etc.
- ↑ Velleius Paterculus Hist. Rom. 2.41.1.5: ‘ab Anchise ac Venere deducens genus’; Serv. In Verg. Aen. 6.34.2: ‘vult tunc ab Anchise hoc esse mandatum.’; etc.
- ↑ Verg. Aen. 1.312: ‘ipse uno graditur comitatus Achate’; etc.
- ↑ Verg. Aen. 3.475: ‘Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo’
- ↑ Verg. Aen. 1.459: ‘constitit et lacrimans “quis iam locus,” inquit, “Achate, ...” ’; etc.
- ↑ Manil. Astronomica 1.433-434: ‘quam propter Cetos convolvens squamea terga orbibus insurgit tortis et fluctuat alvo’
- ↑ Plin. Nat. Hist. 32.82.2: ‘cetum in furno arefieri per noctem praecipiunt’
- ↑ Plin. Nat. Hist. 32.10.2-5: ‘tradit ... cetos sescentorum pedum longitudinis et trecentorum sexaginta latitudinis in flumen Arabiae intrasse, pinguique eius mercatores negotiatos {esse} ... ’; Servius In Verg. Aen. 1.550.3: ‘Neptunus iratus Troiae inmisit cetos quod eam vastaret.’
- ↑ Verg. Aen. 10.378: ‘pelagus Troiamne petamus?’
- ↑ Vitr. De Arch. 2.8.14.12-13: ‘Artemisia repente fossa facta in pelagum eduxit classem’
- ↑ Verg. Aen. 5.823: ‘immania cete’; Plin. Nat. Hist. 9.157.2-4: ‘pisces attritu ventrium coeunt tanta celeritate, ut visum fallant, delphini et reliqua cete simili modo et paulo diutius.’
- ↑ Plin. Nat. Hist. 11.195.1-3: ‘et piscibus autem est toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo; praeterea et in iecore est, ut cetis omnibus.’ [exemplum unicum huius formae!]
- ↑ Plin. Nat. Hist. 36.26.2-3: ‘Nereides supra delphinos et cete aut hippocampos sedentes’
- ↑ Lucr. DRN 6.619: ‘at pelage multa et late substrata videmus.’
- ↑ Apul. Apologia 27.12-13: ‘similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis τὸ ἀγαθόν.’; Fronto, Ad M. Caesarem et Invicem 4.9.1.2-4: ‘Est igitur vera Socrati opinio doloribus ferme voluptates conexas esse’; etc.
- ↑ Cic. De Or. 1.28.4-5: ‘Cur non imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro Platonis?’; etc.
- ↑ Cic. De Fato 10.12-13: ‘stupidum esse Socraten dixit et bardum’; etc.
- ↑ Cic. Tusc. 3.77.18-19: ‘quid dicemus, Cleanthe?’; Cic. Epist. ad. Att. 14.9.1.8-9: ‘O Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam.’; Curt. Ruf., Hist. Alex. Magni 8.14.15.5-6: ‘Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, invehemini in mediam aciem et urgebitis frontem.’; Ovid. Met. 10.632: ‘A, miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!’
- ↑ Plaut. Capt. 609-610: ‘Tace modo. ego te, Philocrates false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.’; etc.
- ↑ Cic. Tusc. 5.61.3-5: ‘ “visne igitur” inquit, “o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?” ’; Cic. Off. 1.144, line 5-11: ‘Bene Pericles, cum haberet collegam in praetura Sophoclem poetam iique de communi officio convenissent et casu formosus puer praeteriret dixissetque Sophocles “o puerum pulchrum, Pericle”! “At enim praetorem, Sophocle, decet non solum manus sed etiam oculos abstinentes habere.” ’
- ↑ Plaut. Mil. Glor. 806: ‘nunc tu ausculta, Pleusicles.’; etc.
- ↑ Plin. Nat. Hist. 23.158.5: ‘eodem modo pota daphnoides sive iis nominibus, quae diximus, silvestris laurus prodest’; Plin. Nat. Hist. 24.141.2: ‘Est alia clematis Aegyptia cognomine, quae ab aliis daphnoides, ab aliis polygonoides vocatur’; Vitr. De Arch. 8.5.3.5: ‘sive plana est aqua seu sphaeroides’
- ↑ Plin. Nat. Hist. 15.132.2: ‘id quoque quod daphnoides vocatur genus’
- ↑ Plin. Nat. Hist. 20.72.1-2: ‘Est et beta silvestris quam limonium vocant, alii neuroidem’; Cels. De Med. 7.7.13b.8-9: ‘quam Herophilus arachnoidem nominavit.’
- ↑ Plin. Nat. Hist. 26.71.1: ‘Septimum {sc. genus} dendroides cognominant, alii cobion, alii leptophyllon’; Vitr. De Arch. 8.5.3.3-4: ‘ei placet aquam non esse libratam, sed sphaeroides habere schema’
- ↑ Plin. Nat. Hist. 1.24a.110: ‘clematide Aegyptia sive daphnoide sive polygonoide’
- ↑ Plin. Nat. Hist. 37.77.4: ‘quinto {sc. loco numerantur} quos aeroidis vocant’
- ↑ aromatum (1), carcinomatum (1), climatum (3), embammatum (1), emblematum (2)*, enthymematum (1), epigrammatum (3), glaucomatum (1), hepsematum (1), nomismatum (1), poëmatum (4), schematum (4), stemmatum (1), stigmatum (1) [Numerus hīc indicat quoties quaeque forma inveniatur in TLL, asteriscus num in operibus Ciceronis inveniatur].
- ↑ analemmatorum (2), apophthegmatorum (1)*, erismatorum (1), glossematorum (3), malagmatorum (1), parapegmatorum (1), poëmatorum (5)*, problematorum (2)
- ↑ acroamatibus (1), cataplasmatibus (3), commatibus (6), diastematibus (1), diplomatibus (6), epigrammatibus (2), malagmatibus (1), poëmatibus (4), schematibus (1), strategematibus (1), stromatibus (1)
- ↑ aromatis (3), carcinomatis (2), cataplasmatis (7), emblematis (2)*, epigrammatis (3)*, glaucomatis (1), hypomnematis (1)*, malagmatis (5), peripetasmatis (1)*, peristromatis (1)*, poëmatis (19)*, problematis (2), pytismatis (1), toreumatis (1)
- ↑ emblematis (1), epigrammatis (1), hypomnematis (1), peripetasmatis (1), peristromatis (1), poëmatis (4) [Numerus hīc indicat quoties quaeque forma inveniatur in Ciceronis operibus].
- ↑ Curt. Ruf. Hist. Alex. M. (5.6.11.1-3: 'Rex arcem Persepolis tribus milibus Macedonum praesidio relictis Nicarchiden tueri iubet.'; Suet. De Gramm. et Rhet. 25.8.11-12: 'quod genus thesis et anasceuas et catasceuas Graeci vocant'
- ↑ Plin. Nat. Hist. 11.251,3-4: 'est post aurem aeque dexteram Nemeseos ...'; Hist. Aug. 3.9.1-2: ᾽fuisse enim Hadrianum peritum matheseos ...'; Serv. In Verg. Aen. 4.42.7: 'Barce autem civitas est Pentapoleos ...'; Vitr. De arch. 10.15.2.3-4: 'fuerat enim eius baseos longitudo pedum LXIII, latitudo XLII.
- ↑ Conf. Catull. 4.14: 'Amastri pontica et Cytore buxifer'
- ↑ Serv. In Verg. Aen. 7.464: 'notandum quod in toto Vergilio non reperiuntur nisi quattuor diaereses'; Zeno Veron. Tractatus 1.36.19.4-5: 'Nam et haereses et schismata sic disseminantur'
- ↑ Quintil. Inst. Or. 2.4.24.1-4: 'Thesis autem quae sumuntur ex rerum comparatione (...) mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes'
- ↑ Cic. Epist. ad fam. 3.8.4.18; id. Epist. ad Att. 5.15.3.12; 5.21.7.4 & 6.2.4.3: 'dioecesium'.
- ↑ Seneca maior Controversiae 3.7.1.10: 'Ovidius enim in libris Metamorphoseon dicit ...', Serv. In Verg. Aen. 5. 95.11-12: 'Ovidius in quinto decimo Metamorphoseon dicit ...'.
- ↑ Plin. Nat. Hist. 35.32.4: 'usus ad bases abacorum'; Serv. In Verg. Aen. 2.217.1: 'unde etiam bases columnarum spirulas dicunt'.
- ↑ Plin. Nat. Hist. 34.17.7: 'basibus'; Martialis Epigr. 2.46.5 & 14.1.1: 'synthesibus'
- ↑ Quintil. Inst. Or. 4.1.77.4: '... Ovidius lasciuire in Metamorphosesin solet'. (hoc est exemplum unicum)
- ↑ Vide e.g. Cic. N. D. 1.41.2-3: 'in secundo autem volt Orphei Musaei Hesiodi Homerique fabellas accommodare ...'
- ↑ Vide e.g. Ovid. Ibis 599-600: 'Diripiantque tuos insanis unguibus artus / Strymoniae matres, Orpheos esse ratae.'
- ↑ Vide e.g. Ovid. Amores 3.9.22: 'quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?'.
- ↑ Vide e.g. Verg. Ecl. 4.55-57: 'non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus / nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.'
- ↑ Vide e.g. Cic. N. D. 1.107.11: 'Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse'.
- ↑ Vide e.g. Horat. Carm. 1.12.7-8: 'unde vocalem temere insecutae / Orphea silvae.'
- ↑ Vide e.g. Cic. Tusc. 1.98.9: '... ut vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo liceat ...'.
- ↑ Vide e.g. Verg. Georg. 4.447: 'Proteu', & ibid. 4.495: 'Orpheu'.
- ↑ Cic. De fin. 4.56.1-2: 'scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos'