Universitas al-Azhar
studium generale
Res apud Vicidata repertae:
universitas, organizatio
Civitas: Aegyptus
Locus: 30°3′25″N 31°18′57″E
Situs: Cairus
Civitas: Aegyptus
Locus: 30°3′25″N 31°18′57″E
Situs: Cairus
Rectio
Populus
Lingua: Arabice
Origo
Inceptio: 970s, 1961
Universitas al-Azhar, Arabice جامعة الأزهر, est studium generale Islamicum Cairi in urbe florens quod e madrasa meschitae al-Azhar ortum est. Quae meschita anno 972 condita madrasaque anno 975 incepta, nomine eorum commemorant filiam Mahometi Fatima, al-Zahrāʾ (scilicet "resplendentem") nuncupatam. Meschitam condidit Ǧawhar al-Ṣiqillī [de], libertus Siculus, sectator familiae Fatimidarum, qui ab anno 969 usque in 972 Aegyptum dirigebat.
Anno 1961 sub regimine Aegyptio Ǧamāl ʿAbd al-Nāṣir madrasa al-Azhar in universitatem conversa est, collegio puellarum eodem anno incorporato.
Nexus externiRecensere
Meschita al-Azhar medio Cairo visa
- De universitate al-Azhar (pagina olim ab ipsa universitate divulgata)