Wikidata-logo.svg Universitas Mexicana
Res apud Vicidata repertae:
public research university, editrix aperta
Civitas: Mexicum
Locus: 19°19′44″N 99°11′14″W
Situs: Mexicopolis

Rectio

Origo

Inceptio: 1551

Tabula aut despectus

Universitas Mexicana: imago

Universitas Mexicana[1] ita saepe breviter nuncupata (plenius olim "Regia et Pontificia Universitas Mexicana",[2] recenter "Universitas Nationalis Autonoma Mexicana")[3] est praecipua universitas Mexicana, lege anno 1551 constituta quae a Carolo V imperatore Valdoleti in urbe Hispaniae decretum est. Ex antiquissimis universitatibus Americanis secunda enumeratur, post Universitatem Nationalem Maiorem Sancti Marci in Peruvia. Maxima est universitas in America Latina et Hispania.

Civitas Universitaria et campi aliiRecensere

Civitas Universitaria campus est principalis locatus in Cuiacano, vico Mexicopolitano meridionali, conditus anno 1954. Designata est ab architectis Mario Pani, Henrico del Moral, Domenico Garcia Ramos, et aliis. Occupat sex chiliometra quadrata (maior est quam Monoecus et Civitas Vaticana), et habet aedificia circiter mille. Comprehendit stadium Olympicum aptum ad septuaginta milia spectatores accommodandos, facultates et instituta quadraginta, hortum botanicum et hortum oecologicum, bibliothecas centum quadraginta cum quinquaginta centena milia libris (Bibliothecam Mediam et Bibliothecam, Hemerothecam Nationalem, et alia), musea duo, theatra nonnulla et auditoria, ingentem glyptothecam sub divo, odeum, et cetera. Regio est quasi separata in medio Mexicopolis, cum regulationibus propriis et gubernatione.

Campos alios habet universitas Mexicopoli praeter Civitatem Universitariam, in civitatibus aliis Mexici, et in Sicago, Sancto Antonio, et Quebeco.

NotaeRecensere

  1. "Oratio athenagorica in laudem Mexicanae Universitatis" (1951) fide AbeBooks
  2. "Oratio habita in sacello reg. pont. Universitatis Mexicanae" anno 1770 (fide apud Google Books)
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.