Universitas Michiganensis
Universitas Michiganensis (Anglice University of Michigan) est studium generale publicum civitatis Michiganiae, Detroiti iam anno 1817 condita sub nomine "Catholepistemiados", mox anno 1837 apud Arbores Annenses constituta. Sententia universitatis est "Artes, Scientia, Veritas."
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 42°16′37″N 83°44′17″W
Situs: Ann Arbor
Rectio
Locus: 503 Thompson Street, Ann Arbor, MI, 48109
Situs interretialis
Praetorium: Ann Arbor;
Populus
Origo
Inceptio: 26 Augusti 1817
Commemoratio
Tabula aut despectus
Historia
recensereUniversitas Michiganensis Detroiti ab gubernatore et iudicibus Territorii Michiganensis ante diem vii Kalendas Septembres MDCCCXVII nomine Catholepistemiados condita est.[1] Iudex Augustus B. Woodward specialiter invitavit Reverendum Ioannem Monteith (Anglice John Monteith) et Patrem Gabriel Richard, catholicum sacerdotem, ut Universitatem instituerent. Monteith primus praeses factus est et professor septem scholas gessit. Richard erat praesidis vicarius et professor sex ceterarum scholarum. Simul enim ager quattuor et sexaginta agri iugera Arboribus Annensibus seposita sunt, ut Arbores Annenses caput Michiganiae eligerentur. Lansinga capite Michiganiae electa, hic ager ad universitatem condendam oblatus est. Haec quae Universitas Michiganensis futura fuit ad Arbores Annenses anno MDCCCXXXVII mota est, gubernatoris Stephani T. Masoni (Anglice Stevens T. Mason) gratia. Haec prima agri iugera quattuor et sexaginta fundamenta medii campi iacuerunt.[2] Ojibwe (Anglice Chippewa), Odawa (Anglice Ottawa), Bodewadimique (Anglice Potawatomi) populi olim hunc agrum colebant, quem ei ex foedere Meigs Arboribus Annensibus cesserunt.[3] Universitas anno MDCCCXXI rite Universitas Michiganensis appelleta est. erudientibus septem discipulis, cursus primi Arboribus Annensibus sex tironibus discipulis unoque sophomoro a duobus professoribus doctis facti sunt anno MDCCCXLI.
in prima matriculatione undecim discipuli gradus susceperunt anno MDCCCXLV.[4]
Samuel Codex Watson (Anglice Samuel Codes Watson) primus Africanus Americanus admissus est anno MDCCCLIII ad Universitatem et postea Detroiti primus Africanus Americanus factus est magistratus.[5] mulieribus admitti anno MDCCCLXX primum concessum est,[6] cum tamen Alicia Robinson Boise Wood[7] (Anglice Alice Robinson Boise Wood) prima cursus anno MDCCCLXVI prosecuta sit (licet non matriculavisset). sex annis post aditum mulieribus concessum, primam discipulam Africanam Americanam Mariam Henriettam Graham (Anglice Mary Henrietta Graham) admissa est.[8]
Acta discipulorum
recensereUniversitas MCDXXXVIII societates discipulorum numerat.[9] Est traditio longa activismi a discipulis, et aliqui coetus manifestissimi includunt eos qui dedicantur causis velut iuribus et civium et laborantium. cum plerusque discipulorum progressivismo fere faveat, tamen sunt etiam coetus conservativi velut Iuvenes Americani Libertati Faventes et coetus sine factionis studio velut Roosevelt Institutum.
fraternitates sororitatesque magnam partem vitae communis universitatis habent. quattuor concilia diversa -- Concilium Inter Sodalitates, Concilium Graecum Multorum Gentium, Concilium Hellenicum Populorum, et Societas Hellenica -- personam plerisque sodalitatibus Graecis praesunt. haec omnia concilia ratione sodalium supplendorum inter se differunt.[10]
Universitas Michiganensis item multas societates discipulorum gentium variarum sustinet, cuius modi plus trecentae sunt,[11] omnibus gentibus paene, exempli gratia societates populo Arabico,[12] Persico,[13] Africano[14] et Aegyptio[15]. rebus multis et variis anno scholastico positis, qui harum societatum participes sint sperant fore ut modum ipsorum vivendi provehant et alii res politicas civilesque eorum melius cognoscant in universitate.
Acta diurna discipulorum, anno MDCCCXC condita et aerariis sententiisque ab universitate soluta, The Michigan Daily appellatur. Diurna diebus profestis per annum scholasticum, quaque hebdomade a Maia in Augustum edantur.
Artes athleticae
recenseremanus ludentes Universitatis Michiganensis Gulones Gulones nominantur. harpasto aquatili muliebrique excepto, Foederis Americanarum Collegiatarum Atheleticarum Harpasti Congressui et Magnorum Decem Congressui manus in omnes ludos se immiscent.
Harpastum Americanum
Amphitheatrum Michiganense (Anglice Michigan Stadium) maximum dedicatum ad harpastum americanum ludendum in Civitatibus Foederatis Americae atque etiam in ingentissimis amphitheatris usquam est, sedibus ad centum septem milia sescenti et unum ornatum,[16] una sede extra pro Fritz Crisler reservata,[17] quamquam multitudo (crebro plus centum et undecim mille spectatores sunt) saepe spatium designatum superat.[18]
Universitas Michiganensis certamines feroces cum multis manibus habet, velut cum Universitate Civica Michiganensi, cum Universitate Dominae Nostrae a Lacu, et cum Universitate Ista; ESPN aemulationem inter manus Michiganensem Istamque appellavit certamen summum ludorum Americanorum.[19] etiam Universitati Michiganensi est maior victoriarum summa in tabulis adversus Universitatem Civicam Michiganensem, et Universitatem Dominae Nostrae, et Universitatem Istam.[20]
Certamina Olympia
usque ad Olympia aestiva anno MMVIII, centum septuaginta octo discipuli et exercitatores Universitatis Michiganensis fuerunt participes Olympiorum. certaminibus anno MDCCCXCVI exceptis insignia in omnibus Olympiis aestivis, et quattuor Olympiadibus exceptis insignia aurea in omnibus adepti sunt. discipuli Universitatis Michiganensis omnino centum quinquaginta una insignia Olympia adepti sunt: septuaginta duo aurea, triginta novem argentea, et quadraginta aenea.[21]
Traditiones
recensereSignum universitatis
signum universitatis maximam partem venetum non solum littera M flava[22] ornatum est sed etiam nomen suum infra habet, quam ob rem, ut ferunt, nemo legiones familiasque in tutela eius ignoret.[23]
Carmina certaminum
haec consuetudo iucundior est, per quam discipuli adversarios carminibus per certamen canendis figunt, itaque carmen certaminis nominatur. carmen Universitatis Michiganensis nomen “Victores” est, a discipulo Ludovico Elbel anno MDCCCXCVIII compositum, et victoriam antiquam adversus manum Universitatis Chicagonensis in harpasto Americano signat. hoc Ioannes Philippus Sousa magno aestimabat, nam carmen illud maximam vim omnium huius generis carminum habere putabat.[24]
hoc carmen nominat Universitatem “Victores Occidentales.” cum Universitas Michiganensis in regione quae Septentrionalis et Occidentalis Provincia eo tempore appellaretur condita esset, praeter occidentalem limitem esse habebatur.
antequam “Victores” carmen certaminis Universitatis publice factum est, “Erit Festivum Tempus in Vetere Urbe Pernox” (Anglice There’ll Be a Hot Time in the Old Town Tonight) carmen Universitatis esse habebatur.[25]
postquam ab universitatum occidentalium congressu Universitas Michiganensis anno MCMVII se abduxit, novum carmen certaminis "Superi" anno MCMXI componebatur propterea quod versus "victores occidentales" non iam congruens erat.[26]
carmen, quod tamen discipuli saepissime ludis canunt, etiam in matriculatio discipulis gradus suscipientibus canitur. discipuli unum clamorem frequentem profundunt, id est, "ite veneti!"[27]
Alumni
recenseresuper praesidem Americanum mortuum, Geraldum Ford, universitas usque ad annum MMXX triginta sex victores praemii Pulitzer protulit et viginti septem Rhodes discipulos et octo Nobel laureatos.[28] universitas ad quingenta milia vivos alumnos anno MMXII habet. sunt praeterea plures homines scelesti qui academico gradu ab universitate insigniti sunt, notabilissimi quorum erant Hermanus Webster Mudgett (H.H. Holmes),[29] qui se trucidavisse viginti septem homines confessus est, et Theodorus (Ted) Kaczynski qui “Unabomber” appellatur.[30]
complures mulieres eminentes multaeque inventrices apud universitatem Michiganensem studuerunt. feminae ad centum quinquaginta academico gradu ab Universitate Michiganiae usque ad annum MCM insignitae sunt. Marjorie Lee Browne ordinem M.S. anno MCXXXIX et doctoris ordinem anno MCL accepit, quo modo tertia femina Africana Americana fiet quae hunc ordinem in mathematicis adepta erat.[31] pleraeque autem feminae ex Universitate discedere cogebantur ut studia producerent vel ipsae magistrae in aliis quibusdam universitatibus fierent; exempli gratia Catarina Coman, quae honorem “Magistram Feminarum” porrectum a praeside Iacomo Angell repudians, dixit se non nolle, “si procuratores Universitatis tantummodo proponere custodem discipulorum velint, atque permittere mulieri ita praefectae paulo docere ut istum honorem honoraret…”[32]
unica universitas gloriatur societate alumnorum quae laminam inscriptam in orbe lunae habeat.[33] quae lamina ab astronautis in Apollo XV anno MCMLXXI collocata est. inter quos duo machinatores ex Universitate Michiganensi erant et unus alumnus qui unum annum universitatem frequentaverat.[34] in ea expeditione multa parvaque universitatis vexilla vecta sunt, fabula narratur unum in luna relictum esse.[35]
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |
- ↑ https://wayback.archive-it.org/all/20131101064603/http://bicentennial.umich.edu/resources/u-ms-foundings-in-detroit-and-ann-arbor-key-dates/
- ↑ https://web.archive.org/web/20130901090004/http://president.umich.edu/history/markers/diag.html
- ↑ http://www.umich.edu/~aium/about.html
- ↑ https://web.archive.org/web/20090421020242/http://bentley.umich.edu/exhibits/umtimeline/general.php
- ↑ https://web.archive.org/web/20200616055903/https://diversity.umich.edu/about/history/race-um/#:~:text=In%201853%2C%20Samuel%20Codes%20Watson,student%20admitted%20to%20the%20University.
- ↑ https://web.archive.org/web/20090313030542/http://bentley.umich.edu/research/topics/gendersp.php
- ↑ https://dbcs.rutgers.edu/all-scholars/9307-wood-alice-robinson-boise
- ↑ https://apps.lib.umich.edu/online-exhibits/exhibits/show/history-of-race-at-um/diversity-in-student-life/the-firsts
- ↑ https://campusinvolvement.umich.edu/managing-your-student-organization
- ↑ https://web.archive.org/web/20110328190256/http://greeklife.umich.edu/
- ↑ https://maizepages.umich.edu/organizations?categories=3651
- ↑ https://maizepages.umich.edu/organization/arabicclub
- ↑ https://maizepages.umich.edu/organization/ArabStudentAssociation
- ↑ https://maizepages.umich.edu/organization/michiganafricans
- ↑ https://maizepages.umich.edu/organization/egyptians
- ↑ https://web.archive.org/web/20170625150652/http://www.mgoblue.com/sports/m-footbl/spec-rel/080715aaa.html
- ↑ https://web.archive.org/web/20140419162602/http://www.mgoblue.com/facilities/michigan-stadium.html
- ↑ https://web.archive.org/web/20070313183556/http://bentley.umich.edu/stadium/stadtext/stad1998.htm
- ↑ https://www.espn.com/endofcentury/s/other/bestrivalries.html
- ↑ https://mgoblue.com/news/2009/4/21/university_of_michigan_football_all_time_records_vs_opponents.aspx
- ↑ https://bentley.umich.edu/athdept/olymp2/oltitle.htm
- ↑ https://brand.umich.edu/design-resources/colors/
- ↑ https://brand.umich.edu/about-our-brand/
- ↑ https://bentley.umich.edu/athdept/football/umosu/images/krykchi1898.pdf
- ↑ http://www.e-yearbook.com/yearbooks/University_Michigan_Michiganensian_Yearbook/1999/Page_186.html
- ↑ https://web.archive.org/web/20120331162125/http://mmb.music.umich.edu/node/43351
- ↑ https://web.archive.org/web/20081202160254/http://vault.sportsillustrated.cnn.com/vault/article/magazine/MAG1122081/index.htm
- ↑ https://en.wikipedia.org/wiki/List_of_University_of_Michigan_alumni
- ↑ https://michigantoday.umich.edu/2013/10/22/a-double-dose-of-the-macabre/
- ↑ https://www.michigandaily.com/content/he-came-ted-kaczynski-he-left-unabomber
- ↑ https://lsa.umich.edu/math/seminars/marjorie-lee-brown-colloquium-mlkday.html
- ↑ https://lsa.umich.edu/econ/news-events/all-news/alumni-news/katherine-coman--u-m-alumna-and-first-author-published-in-what-b.html
- ↑ https://web.archive.org/web/20100712122532/http://alumni.umich.edu/info/um/famous_alumni_abc.php#Anchor-Astronaut-15436
- ↑ https://www.freep.com/story/news/local/michigan/2019/07/18/space-race-michigan-nasa-apollo-program/1709403001/
- ↑ https://www.michigandaily.com/content/debunking-moon-myth