Uniforme Rerum Locatrum (ante annum 1994[1] Universale Rerum Locatrum[2] appellatum), vel URL, vulgare inscriptio interretialis[2] (Anglice Uniform Resource Locator),[1] est trames scriptus qui quandam commoditatem interretialem refert atque sive locum eius in rete computatrali sive iter per quod talis commoditas reciperari potest confitetur. Uniforme Rerum Locatrum est casus specialis Uniformis Rerum Indicatri(d)[3] (URI),[4][5] etiamsi multi ambobus vocabulis pariter utantur.[6] Pleraque URL in paginis interretialibus (HTTP) oppetuntur, sed adhibentur quoque ad fasciculos transferendos (FTP), ad litteras electronicas transmittendas (mailto) et pro aliis usibus.

Navigatra interretialia in talea super paginam URL ostentare solent. Typicum URL formam habet http://www.example.com/index.html, ubi protocollum (http), nomen hospitis (www.example.com), et locus fasciculi (index.html) indicantur.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Fisher, Tim (16 Novembris 2022). What Is a URL (Uniform Resource Locator)?. . Lifewire : "URL ... used to be an abbreviation for Universal Resource Locator before being changed to Uniform Resource Locator in 1994."
  2. 2.0 2.1 Ignotus. "Vocabula computatralia" : "URL (Universal Resource Locator): Universale Rerum Locatrum n."
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  4. Forward and Backslashes in URLs. . zzz.buzz 
  5. "Uniform Resource Identifiers (URI): Generic Syntax". January 2005 
  6. "Report from the Joint W3C/IETF URI Planning Interest Group: Uniform Resource Identifiers (URIs), URLs, and Uniform Resource Names (URNs): Clarifications and Recommendations". Augusto 2002