Ulmena Superior
Ulmena Superior, vel Ulmenum[1] (Theodisce: Ober-Olm), est parvus vicus et municipium apud Moguntiacum in terra foederali Rhenania-Palatino Germaniae Rei Publicae Foederalis. Habet circiter 4500 incolas, et regitur a comarcho Heriberto Schmitt. Ulmena Superior est vicus amplus ad colendum vinum agriculturamque.
Locus: 49°56′13″N 8°11′20″E
Numerus incolarum: 4 541
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Res gestae
recensereSaeculo VI, Franci vicum condiderunt. Primum vici mentio facta est in litteris anno 994. Olim putabatur nomen vici ulmos designare; nunc autem alia opinio est, qua nomen ab antiqua designatione Germana eius fluminis oriretur quod nostra aetate vulgo Selz vocatur. Annis 1582, 1603, et 1857 a horribilibus ignibus delebatur.
Ratio Rei Publicae Gerendae
recensereUlmena Superior habet consilium civitatis, quod constat ex 21 feminis et viris inclusive comarcho honoris causa.
Videnda
recensere- Ecclesia Martini cum turris aetatis Carolingensis statuaque St. Urbani saeculi XVI.
- Castellum venationis archiepiscoporum Mogontiacorum anni 1764.
- Silva Ulmenae Superioris
- Aedicula Valentini cum ara stylo Rococensi, quae amoeniter ad marginem vinearum iacet.
- Ulmus 650 annos natus, qui anno 1985 mortem obiit, et exinde usque ad truncum demoliendus fuit.
Nexus interni
Nexus externus
recensereNota
recensere- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3