Tycho vulgo Tyge Jesper Rothe (natus Randers in urbe Danica die 16 Ianuarii 1731; mortuus Fredericoburgi die 19 Decembris 1795) fuit scriptor et politicus Danicus. Post studium philosophiae apud Universitatem Gottingensem, professor Universitatis Hafniensis docebat.

Tycho Rothe, scriptor et politicus Danicus.
 
De Christianismi momento inter gentes Europaeas.

Filius natu maximus Caroli Adolphi Rothe, subvectionum militarium praefecti Germanici, aetate annorum quattuordecim Slagelse in Selandiam venit scholae frequentandae; tres annos post examen ad studia theologica incipienda fecit. Tamen magis philologicorum atque historicorum interfuit. Praeterea magister domesticus fuit; novissimam familiam, ubi isto munere fungebatur, comitatus est Soram. Tum stipendium recepit terrarum alienarum visendarum secundum itinerarium accurate quoad locos et moras praescriptum. Itaque mense Maio 1756 primum Gottingam petivit historiae ecclesiasticae, physicae et philosophiae caussa, antequam sex menses Genavae, inde in Francia, moraretur. Mense Iunio 1759 professor extraordinarius Hafniam in universitatem arcessitus est, qua in urbe insuper principem Fredericum res doceret. Sed ingenium eius talibus rebus maxime contrarium fuisse videtur clementia patientiaque absentibus. Hinc dimissionem anno 1761 petivit et consiliarius iuridicus in publicanis creatus est. Catharinam Bjørn in matrimonium duxit, mercatoris diviti natam unicam, qua re statim pecuniae multae in familia supererant. Latifundia vetusta apud Præstø emit, quo se contulit omnibus muneribus depositis. Annis consecuis eodem loco operum multitudo creata est.

Anno autem 1765 iudex vicarius paganus in Selandia et Møn factus est et quattor annos postea denuo in publicanis laborabat gratuitus et nulli rei obstrictus. Anno 1771 Ioanne Frederico Struensee cancellario demarchus primus Hafniae nominatus est. Iam sex septimanas post munus deseruit propter insolentiam officii novi et ad fiscum iit. Nullum autem consilium reformatorium patrare potuit usque praecipitium politicum Ioannis Struensee. In opusculis Til Folket og til Suhm, om hans Tale til Kongen et Om Dagen den 17. Januar, trykt efter Befaling inhumaniter cancellario Struensee turpissime maledixit. Cum anno 1772 missus esset ad oppidum Segeberg administrandum (hodie in Slesvico-Holsatia) id quasi traiectio ad munus minus honestum sentiebatur. Novem menses post dimissionem adeptus est emeritorio concesso. In latifundiis suis remotus litteris vacabat. Titulus honorarius consiliarii fiscalis non consolationi fuit neque portas patefecit in novum collegium fiscale anno 1786 institutum. Mors uxoris mense Februario 1795 eum valde percussit. Memorias matronae in opere Karen Bjørns Minde deposuit; die quo textus in ephemeride vulgatus est naturae concessit.

Homo litterarum

recensere
 
Cippus coniugum in Sepulcreto Assistentiae Hafniensi.

Rothe in officiis suis multo impraestabilior fuit quam in litteris conficiendis. Genus scribendi fatigans paucos lectores excitavit. Neque mundi visio clara est quoniam non solum Absolutismus laudabatur sed econtra etiam Russavius, Carolus Montesquieu et notiones libertatis saeculo XVIII fictae efferebantur. Talis contradictio quasi ubique invenitur inde ab opere Tanker om Kjærlighed til Fædrenelandet (1759), quod homines valde conciebat ob patriae amorem nimium. Cosmopolitismum autem in opere citato (patriam veram semper esse in loco habitationis momentariae) vehementissime Eiler Hagerup iuris consultus aggressus est. Plerumque autem legitur de agricultura aut de religione christiana. Rothe commentationes multas in diariis vulgari iussit de ruratione reformanda. Opus eius magnum habetur Kristendommens Virkning paa Folkenes Tilstand i Evropa (I–V, 1774–1783; tomi III et IV titulum praeciuam habent Om Hierarkiet og Pavemagten, tomus autem V praetitulatur Evropas Lensvæsen). Id opus valde movit Nicolaum Fredericum Severinum Grundtvig ut videri potest in eius libro Danske Agerdyrkeres Kaar eller vort Landvæsenssystem, som det var 1783 (1784-1786). Ibi agricolarum libertates pristinae gloriosae captivitati sociali miserae recentiori anteponuntur.

Rothe in rurantibus Norvegiae archetypum hominis libere secundum Russavium viventis invenit: Norvegiam esse terram idealem putavit. In libro Om nogle Danmarks og Norges Fordringer til hinanden; i Anledning af Kronprinsens Rejse til Norge (1788) Daniam et Norvegiam etiam historice comparavit. Credidit allodia olim in tota Scandinavia fuisse, quae ratio possessoria Germanica nusquam nisi in Norvegia conservata esset. Stirpem regiam inter Norvegiae filios semper et ubique inveniri ei persuasum erat.

Bibliographia

recensere
  • Elviken, Andreas.1930. Die Entwicklung des norwegischen Nationalismus. Berolini.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tychonem Rothe spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • De Rothe in Lexico biographico Danico, editio prima, tomus 14, Gyldendalske Boghandels Forlag, Hafniae 1900, p. 367–71 (his in interreti).
  • De Rothe paucis verbis Danicis.