Twitter

situs interretialis paginarum breviloquentiarum
Twitter
Twitter TT.PNG
Tabula locorum ubi Titiationis usores sunt.
Informationes
Natura Media socialia
(microblog et commentarii)
Praecipuus conditor Iacobus Dorsey
Conditio 21 Martii 2006
Natio originis Flag of the United States.svg Civitates Foederatae
Director Iacobus Dorsey
Situs interretialis twitter.com

Twitter, sive Titiatio[1] et Pipiatio,[2] est medium sociale interretiale tam constitutum ut homines brevibus litteris inter se colloqui possint et primum die 21 Martii 2006 editus. Inscriptiones usorum, quae titiationes appellari possunt, primum 140, nunc 280 minusve signa typographica solummodo tenere possunt. Latinitati interdum valde idoneum existimabatur.[3]

Iacobus Dorsey, inventor Titiationis, anno 2014.

Domus sedes Twitter Inc., societas quae Titiationem regit, Franciscopoli in California situs est, cum Google et multis aliis societatibus Vallis Silicii.

In plus quam quadraginta linguas, Twitter, anno 2017, 313 millionibus personarum adhibebatur.

NotaeRecensere

  1. David Meadows. "Twitter in Latin?" (en). Rogue Classicism. 
  2. Vide Ver pipio, de scribendo in Twitter vel pagina pipiatrix de singulis paginis vel melius Pagina alicuius breviloquentis, ut Papae Francisci pagina nominatur; confer rationes hic adductas.
  3. Cur Latine per "brevilocutorium" optime est communicare.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Titiationem spectant.