Aperire sectionem principem

Tumultus militaris Turciae die 15 Iulii 2016 orsus

Tumultus militaris Turciae anni 2016 diebus 15. et 16. Iulii opera gregis virium armatarum Turcicarum orsus est.

Die 15 Iulii 2016 Ancyrae et Constantinopoli ab hora 11:00 grex virium armatarum complures pontes, sicut pontem Bospori Constantinopolis, et vias clausit.[1]Autocurrus armati prope aëroportum internationalem Atatürk visi sunt.[2] Brevi aëroportus et Turciae televisio et radiodiffusio, societas publica TRT, occupati et etiam intermissi sunt.

Die 16 Iulii 2016 grex nomine consilii pacis in terra vernacula[3] declarationem[4] nuntiavit. Paulo post Reuters[5] tumultum militarem Turciae finiri renuntiavit.

VictimaeRecensere

Numerus hominum interfectorum et vulneratorum perspicuus non est. Secundum unum inter complures fontem circiter 60 homines interfecti sunt; alii numeros maiores nuntiaverunt.

NotaeRecensere

  1. http://bigstory.ap.org/article/c33756424b73481db0655f4c3aed480f/turkish-military-attempted-coup-prime-minister-says
  2. http://www.bbc.com/news/world-europe-36809083
  3. vernaculum = Turcia, Consilium Pacis in Terra Vernacula (id est Turcia) (Turcice) Yurtta Sulh Konseyi Ratio: Mustapha Kemal Atatürk quondam dixit: "Pax in terra vernacula, pax in terra orbis" sive "Domi Pax, In Mundo Pax" (Turcice): Yurtta sulh, cihanda sulh.
  4. http://web.archive.org/web/20160715233656/http://www.tsk.tr/BasinFaaliyetleri/BA_186
  5. http://www.reuters.com/article/us-turkey-security-primeminister-idUSKCN0ZV2HK