Aperire sectionem principem
Sarcinae tulle gras continentes.

Tulle gras[1] (Francice, 'rete oleaceum') est fascia medica in Francia orta atque ibi et alibi adhibita, quae in textili paraffino molli (98 centesimae), balsamo Peruviano (1 centesima), et oleo olivarum (1 centesima) tincto consistit. Haec permixtio prohibet ne fascia vulneribus adhaerescat, sed cum fascia absorbente adhibenda est. Nonnulla genera adhiberi possunt.[2] Tulle gras Lumière ab Augusto Lumière Magni Belli excogitatum est.

NotaeRecensere

  1. Definitio Francica, sante-medecine.journaldesfemmes.com; definitio Anglica cum tabula fomentorum, medical-dictionary.thefreedictionary.com.
  2. La Revue Prescrire, Octobri 2004, 24(254):662.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere