Tuctais vel litteris Graecis Τουκτάις,[1] nomine nativo Toqta seu Tokhtokh, fuit rex Mongolorum Ordae Aureae ab anno 1291. Anno fere 1312 mortuus est. Inter uxores habuit Mariam filiam notham Andronici II Palaeologi imperatoris Constantinopolitani; quae, Toctai mortuo, a successore Özbeg inter uxores acceptam esse censetur.

Tuctais
  1. De nomine Graecolatino vide: Georgius Pachymeres, Historiae "De Andronico Palaeologo" 3.27 ed. Bonnensis vol. 2 p. 268
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!