Duae tubae in Fa.

Tuba, quae etiam fliscornu (contra)bassum[1]? dicitur, est instrumentum musicum familiae aerophonicae, ex orichalco factum, consonum Fa, Mi♭, Do, aut Si♭. Habet gravissimum, fuscum, rotundumque sonum. Fistula conica constat ex aere confecta, qua musicus, labiis in ostium angustius adhibitis aëreque efflato vibratis, canit, quo sonus longitudine fistulae, ipsius etiam vibratae, magnopere amplificetur. Tres, quattuor, vel quinque valvas secundum vim habere potest. Mechanica aequalis est trompae: valvae instrumenti per seriem maeandrorum aperiendam et claudendam fistulae longitudinem mutant, ut diversi gradus scalae canantur.

Qui tubà canit, tubicen vel tubicina est.[2]

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. E. Habel et F. Gröbel, Mittellateinisches Glossar. ISBN 3-506-99398-4.