Triumphus Claudii
Triumphus Claudii, scilicet Claudii principis, de Britannis anno 44[1] celebrata est. De quo triumpho Suetonius in "vita Divi Claudii" haec refert:
- Expeditionem unam omnino suscepit eamque modicam. Cum decretis sibi a senatu ornamentis triumphalibus leviorem maiestati principali titulum arbitraretur velletque iusti triumphi decus, unde adquireret Britanniam potissimum elegit, neque temptatam ulli post Divum Iulium et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas[2] ... Sine ullo proelio aut sanguine intra paucissimos dies parte insulae in deditionem recepta, sexto quam profectus erat mense Romam rediit triumphavitque maximo apparatu. Ad cuius spectaculum commeare in urbem non solum praesidibus provinciarum permisit, verum etiam exulibus quibusdam; atque inter hostilia spolia navalem coronam fastigio Palatinae domus iuxta civicam fixit, traiecti et quasi domiti Oceani insigne. Currum eius Messalina uxor carpento secuta est; secuti et triumphalia ornamenta eodem bello adepti, sed ceteri pedibus et in praetexta, M. Crassus Frugi equo phalerato et in veste palmata, quod eum honorem iteraverat (Suetonius, De vita Caesarum "Claudius" 17).[3]
De loco invasionis quaestiones scientificae multae exortae sunt.
Notae
recensere- ↑ "In the following year" [i.e. "anno insequenti", parte Britanniae anno 43 devicta]: Barrett (1991)
- ↑ "Transfugae", a Caligula non redditi, fuerunt Adminius Cunobelini regis filius sociique eius (Suetonius, De vita Caesarum "Caligula" 44)
- ↑ Conversionem Adolphi Stahr in Theodiscum idioma, si vis, potueris invenire hic
Bibliographia
recensere- A. A. Barrett, "Claudius' British Victory Arch in Rome" in Britannia vol. 22 (1991) pp. 1-19 JSTOR
- Franciscus Modius, Pandectae triumphales (Francofurti ad Moenum, 1586) 1.1.15 (f. 11 apud Google Books)
- Jorit Wintjes: Die Invasion des Claudius und die Einrichtung der Provinz Britannien, in: Die Römische Armee auf dem Oceanus, p. 82-105
Nexus externi
recensere- David Pabst: Claudius in Britannien. Von der Invasion zur römischen Provinz, lucubratio pro seminario universitario