Tres Gratiae sunt nomen tabulae a Rubenio saeculo decimo septimo pictae, hodie in Museo Pratensi servatae.

Petrus Paulus Rubens, "Tres Gratiae", 1630-1635, pictura in textili

De fabula eiusque interpretatione (Esteban Bérchez Castaño)

recensere

Tres Gratiae sunt filiae Iovis et Eurynomes. Iuppiter multos amores habuit non solum inter deas, sed etiam inter homines, et multos liberos per totum orbem terrarum sparsit. Tres Gratiae significant formositatem sive pulchritudinem, amicitiam, laetitiam et quoque amorem, qua de causa deam Venerem, deam amoris, comitari solent. Sunt nudae fere semper quia in vera amicitia, in vero amore nihil occultandum est. Sunt tres et inter se tangunt quia in vera amicitia, in proba amicitia, in vero amore, aliquando dare oportet, aliquando accipere oportet, et aliquando et dare et accipere oportet. Si videtis pedes dearum, alter in terra, humi, est et alter paratus ad saltandum[1], quia illae deae saltabant una cum Musis, verbi gratia, et cum Horis. Illa dea quae capillos flavos habet est Helena Fourment; Altera est secunda uxor Rubenii et exemplo Rubenio fuit non solum in hac tabula picta sed in multis tabulis pictis. Sunt qui dicant quoque illam deam esse primam uxorem Rubenii, Isabella Brant. Nomina Gratiis sunt Aglaia, Euphrosyne et Thalia et largiuntur inter homines et inter deos Olympicos laetitiam et amorem. Rex Carolus III, cum hanc tabulam pictam vidisset, stupuit et voluit delere eam quia censebat impudicam esse.

  1. verbum temporale saltandi est falsus amicus: non significat Hispanice "saltar" sed "bailar"

Nexus externi

recensere