Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Translatio cordis est sectio[1], per quam cor hominis donoris, fere cuius cerebrum munere non iam fungitur, ad acceptorem gravi morbo cordis afflictum implantatur. Haec operatio primum facta est a Christiano Barnard anno 1967. Hodie acceptores cordis fere quindecim annos superant.

Locus cordis translati ("donor heart") in thorace acceptoris. Respice relictas partes acceptoris ut parietem posteriorem atrii sinistri et vasa sanguinea magna.

David Bennett, quinquaginta septem annos natus, xenotranslationem cordis suilli technologia genetica mutati primum die 7 Ianuarii 2022 accepit.[2]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. ""Heart Transplant" in Encyclopaedia Britannica" 
  2. The New York Times de xenotranslatione cordis suis in hominem prima (Latine).


Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad cor spectant (Heart, Heart transplantation).
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!