Transitio Rheni anni 406 p.C.n.
Transitio Rheni anni 406 est incursio variarum gentium Germanicarum trans Rhenum hieme anni 406/07 in Imperium Romanum Occidentale facta.
Defensione Rheni fluminis aliquamdiu a copiis Romanis propter seditiones intermissa nonnulae gentes Germanicae brevi tempore provincias Romanas usque Hispaniam populaverunt ibique consederunt quod occidentali imperio magno detrimento fuit cum exempli gratia Vandali eo tempore in imperium immigratia ex sedibus in Hispania occupatis paulo post Africam provinciam penetraverunt eamque occupaverunt. Etiam Suebi in Hispania quae ad septentrionem spectat regnum usque ad saeculum VI valentem condiderunt aeque ac Burgundiones, qui clade a Flavio Aetio accepta (436) tamen quinto saeculo in Gallia dominium suum instituerunt.