Topfreedom (verbum Anglicum, scilicet 'libertas membrorum superiorum'; Francice Libération des seins, scil. 'liberatio mammarum') est motus culturalis et politicus qui aequalitatem generis fovere conatur per iura mulierum et puellarum accepta ut mulieres pectore nudo propalam perinde ac viri et pueri prodeant. Praeterea, patroni topfreedom acceptionem iuris matrum nutrientium uberibus aperte alere et mulierum apricari petunt. In America Septentrionali, Societas Iurum Aequorum Topfree mulieres iuvat quae pectore nudo argutae sunt, et grex GoTopless obtestationes ordinat ad legitimam et publicam inaequalitatis tractationem contradicentem. In Suecia, grex Bara Bröst idem ius vehementer promovet; similiter in Dania grex Topless Front.

Mulieres ius pectoris nudi ubicumque viri idem ius habent postulant; obtestator autem pasties papillas imitantis gerit. Venetiae in California, 2011.

Nexus interni

Nexus externi recensere