Titus Verginius Tricostus Caeliomontanus
Titus Verginius Tricostus Caeliomontanus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.
FamiliaRecensere
Pater eius Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus, consul anni 456 a.C.n., erat.
Cursus honorumRecensere
Verginius ipse anno 448 a.C.n. una cum Larte Herminio Coritinesano consul Romanus electus est. Consules "nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere"[1].
NotaeRecensere
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, III 65
Antecessores: Lucius Valerius P.f. Poplicola Potitus et Marcus Horatius Barbatus |
Consul 448 a.C.n. cum Larte Herminio Coritinesano |
Successores: Marcus Geganius M.f. Macerinus et Gaius Iulius (Iullus?) |