Marcus Horatius Barbatus

Marcus Horatius Barbatus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Horatius una cum Lucio Valerio Poplicola Potito consul creatus est postquam decemviri, qui tyranni se gessissent, a magistratibus se abdicaverunt. Consules nuper electi Leges Valerias Horatias promulgaverunt, quibus iura plebis inter dicionem decemvirorum diminuta restituerentur:

  • Plebiscita comitiorum tributorum leges totius populi ut essent
  • Tribuni plebis, ut sacrosanctitate tuerentur
  • ut plebi ius provocationis esset[1].

Eodem anno Sabinos vicit et decreto populi triumphavit[2].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 55
  2. op. cit. III 63


Antecessores:
Decemviri legibus scribundis
Consul
449 a.C.n.
cum
Lucio Valerio P.f. Poplicola Potito
Successores:
Lars (aut Sp.) Herminius Coritinesanus (Aquilinus) et Titus Verginius Tricostus Caeliomontanus)