Aperire sectionem principem

Titus Manlius T.f. Torquatus (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus anno 299 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorumRecensere

Manlius anno 299 a.C.n. una cum Marco Fulvio Cn.f. Paetino consul electus est. Livius tradidit Manlium, postquam consules oppidi Nequini obsidionem continuarunt et denique expugnaverunt, in Etruria exercitum ducentem de equo cecidisse et mortuum esse. [1]. Marcus Valerius Maximus Corvus consul (VI, suffectus) ei successit.

NotaeRecensere