Marcus Fulvius Cn.f. Paetinus (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 299 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Familia recensere

Gnaeus Fulvius Cn.f. Maximus Centumalus, consul anni 298 a.C.n., eius frater fuisse videtur et Marcus Fulvius L.f. Curvus Paetinus, consul suffectus anni 305 a.C.n., inter familiares fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 299 a.C.n. una cum Tito Manlio T.f. Torquato consul electus est. Livius tradidit Manlium, postquam consules oppidi Nequini obsidionem continuerunt et denique expugnaverunt, in Etruria exercitum ducens de equo cecidisse et mortuum esse. [1]. Marcus Valerius Maximus Corvus consul (VI, suffectus) ei successit.

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, libro X, 11


Antecessores:
M. Valerius M.f. Corvus V et Quintus Appuleius Pansa
Consul
299 a.C.n.
cum
Tito Manlio T.f. Torquato
Successores:
Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus et Gnaeus Fulvius Cn.f. Maximus Centumalus