Tincomarus
rex
Tincomarus, qui saeculo I a.C.n. exeunte floruit, rex fuit in Britannia. Nummos nomine suo (saepissime TINC tantum) signari iusserit. Regionem circa Noviomagum dirigisse censetur ubi Romani postea civitatem Regnorum constituerint. Ante annum 14 rex Britannus Tin[...], qui fortasse idem atque Tincomarus fuerit, Romam ad Augustum supplex fugit.[1]
Filius fuit Commii, qui ex Atrebatibus Galliae ortus, socius atque postea inimicus Caesaris, regnum dynastiamque Atrebatum Britannorum condidisse censetur. Nomen Tincomari olim ab eruditis ex abbreviationibus nummorum "Tincommius" reconstructum est.
Notae
recensere- ↑ "AD MÉ SUPPLICES CONFUG[ERVNT] REGÉS ... BRITANNORUM DUMNOBELLAV[NUS] ET TIN[...]": Res gestae Divi Augusti 32.1. Cf. Dumnovellaunus
Bibliographia
recensere- Clive Cheesman, "Tincomarus Commi Filius" in Britannia vol. 29 (1998) pp. 309-315
- John Creighton, Coins and power in Late Iron Age Britain (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000) pp. 80, 101-106 (Paginae selectae apud Google Books)
- J. E. Sandys, "Tinc[ommius]" in Numismatic Chronicle ser. 4a vol. 18 (1918) pp. 97-110
- David Woods, "The A, B, C of the Classical Series of Coins under Tincomarus" in British Numismatic Journal vol. 87 (2017) pp. 1-10