Tibia utricularis[1] est instrumentum musicum quod constat ex una tibia qua melodia sonatur et aliis qui sonum continuum faciunt, inflatis utre sub bracchio compresso.

Utricularius ab Abrahamo Bloemaert pictus
Utricularius milesque Scoticus

De nomine

recensere

Hoc instrumentum etiam fistula bicornis, fistula utricularis, utriculus appellatur, et qui eo canit utricularius vel ascaules (Graece ἀσκαύλης, ab ἀσκός, "uter").[2] Quamquam vocabula utricularius apud Suetonium,[3] ascaules apud Martialem[4] reperiuntur, nomen ipsius intrumenti nusquam in scriptis antiquis Latinis reperiri videtur.

Alia nomina mediaevalia sunt bagepipa, cornemusa, panduca, tuba cornea, musa.[5]

De generibus

recensere

Genus tibiae utricularis notissimum est fortasse Scoticum, cum cultura regionum montanarum et exercitu Scotico coniunctum. Tibia utricularis Italica zampogna appellatur.

  1. "Tibia utricularis ain sack pfeif". Hermanni Torrentini Commmentaria in primam partem doctrinalis Alexandri (1512).
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  3. Gaius Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum Nero.54.1.3.
  4. Marcus Valerius Martialis, Epigrammata 10.3.8.
  5. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "bagepipa"

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad tibiam utricularem spectant.