Tiberius et Gaius Gracchus
Tiberius et Gaius Sempronius Gracchus Scipionis Africani ex filia nepotes erant. Horum adolescentia bonis artibus et magna omnium spe floruit. Ad egregiam quippe indolem accedebat optima educatio. Exstant Corneliae matris epistolae, quibus apparet eos non solum in gremio matris educatos fuisse, sed etiam ab ea sermonis elegantiam hausisse. Maximum matronis ornamentum esse liberos bene institutos merito putabat sapientissima illa mulier: cum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua, quae erant illa aetate pretiosissima, ostentaret ei muliebriter, Cornelia traxit eam sermone, quousque a schola redirent liberi; quos reversos hospitae exhibens: "En haec, inquit, mea ornamenta". Nihil quidem istis adolescentibus neque a natura neque a doctrina defuit; sed ambo rempublicam, quam tueri potuissent, impie perturbare maluerunt.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Tiberius Gracchus, cum esset tribunus plebis, a senatu descivit: populi favorem profusis largitionibus sibi conciliavit; agros plebi dividebat, dabat civitatem omnibus Italicis; provincias novis coloniis replebat: quibus rebus viam sibi ad regnum parare videbatur. Quare convocati patres deliberabant quidnam faciendum esset. Tiberius in Capitolium venit, manum ad caput referens; quo signo salutem suam populo commendabat: hoc nobilitas ita accepit quasi diadema posceret. Tum Scipio Nasica, cum esset consobrinus Tiberii Gracchi, patriam cognationi praetulit, sublataque dextera proclamavit: Qui rempublicam salvam esse volunt me sequantur; dein Gracchum fugientem persecutus in eum irruit, suaque manu eum interfecit. Mortui Tiberii corpus in flumen proiectum est.
C. Gracchum idem furor, qui fratrem Tiberium, invasit: seu vindicandae fraternae necis, seu comparandae regiae potentiae causa, vix tribunatum adeptus est, cum pessima coepit inire consilia: maximas largitiones fecit; aerarium effudit; legem de frumento plebi dividendo tulit. Perniciosis Gracchi consiliis, quanta poterant contentione, obsistebant omnes boni, in quibus maxime Piso vir consularis. Is cum multa contra legem frumentariam dixisset, lege tamen lata, ad frumentum cum ceteris accipiendum venit; Gracchus animadvertit in concione Pisonem stantem; eum sic compellavit, audiente populo Romano. "Qui tibi constas, Piso, cum ea lege frumentum petas quam dissuasisti?" Cui Piso: "Nolim quidem, Grache, inquit, mea bona tibi viritim dividere liceat: sed si facias, partem petam." Quo responso aperte declaravit vir gravis et sapiens lege quam tulerat Gracchus patrimonium publicum dissipari.
Decretum a senatu latum est, ut videret consul Opimius ne quid detrimenti respublica caperet; quod decretum, nisi in maximo discrimine, ferri non solebat. C. Gracchus, armata familia, Aventinum occupaverat. Quamobrem consul, vocato ad arma populo, Gaium aggressus est qui pulsus, dum a templo Dianae desilit, talum intorsit, et cum iam a satellitibus Opimii comprehenderetur, iugulum servo praebuit, qui dominum et mox semetipsum super domini corpus interemit. Consul promiserat se pro capite Gracchi aurum repensurum esse; quare Septimuleius quidam lancea praefixum Caii caput attulit, eique aequale auri pondus persolutum est. Aiunt etiam illum prius cervice perforata, cerebroque exempto, plumbum infudisse, quo gravius efficeretur.
Occiso Tiberio Graccho, cum senatus consulibus mandasset ut in eos qui cum Tiberio consenserant animadverteretur, Blosius quidam Tiberii amicus pro se deprecatum venit; hancque, ut sibi ignosceretur, causam afferebat, quod tanti Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet, sibi faciendum putaret. Tum consul: "Quid? ait, si te in Capitolium faces ferre vellet, obsecuturusne voluntati illius fuisses propter istam quam iactas familiaritatem?" - "Nunquam, inquit Blosius, id quidem voluisset; sed, si voluisset, paruissem." Nefaria est ista vox; nulla enim est excusatio peccati, si amici causa peccaveris.
Nexus interni
- Franciscus Natalis Babeuf sive "Gracchus Babeuf"
Fontes
recensereHaec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.
Bibliographia
recensere- Hieronymus Carcopino, Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1928 et 1967 Recensio critica Altera recensio critica
- "Les lois agraires des Gracques et la guerre sociale", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1929ː 3-23
- Nicolet, Claudius. 1973. Les Gracques ou Crise agraire et révolution à Rome. Lutetiae. Hic legere potes
- David Stockton, The Gracchi. - Oxford : Clarendon press, 1979. ISBN 0198721048