Thusnelda (nata saeculo 1 a.C.n. exeunte; captiva anno incognito mortua) fuit filia Segestis Cheruscorum regis, ab Arminio rapta et in matrimonium ducta. Anno 15 a patre (apud eum enim degebat) Germanico tradita est, qui eo tempore Arminium debellare temptavit. Mox filium Thumelicum peperit, et cum filio in triumpho Germanici die 26 Maii 17 ostensa est.

"Captiva barbara", saepe "Thusnelda" nuncupata: statua saec. II p.C.n. Romana (Loggia dei Lanzi Florentiae)

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thusneldam spectant.