Tus

resinum arboris generis Boswelliae
(Redirectum de Thus)

Tus (-ris, n.) est resinum arboris generis Boswelliae, praesertim speciei Boswelliae sacrae.

Tus.
Tus super carbonem.

De vocabulo

recensere

Tus vel thus, fortasse a Graeco θύος 'holocaustum, immolatio' deductum, fuit nomen apud Romanos antiquos usitatum, cui nomen adiectivum est tureus. In versione Vulgata Bibliorum praeter tus apparet nomen libanus, a Graeco λίβανος (confer Hebraicum לְבוֹנָה).[1] Apud scriptores Medii Aevi reperitur forma olibanum, a Graeco ὁ λίβανος vel ab Arabico اللُّبَّان al-lubbān deductum.[2] Francum (vel liberum) incensum, aliud turis nomen mediaevale,[3] signficat incensum purum et exquisitum.[4]

Usus resini

recensere

Tus, exemplum incensi, calefit (non incenditur) ut fumum odoris suavis emittat. Praesertim in ritibus religiosis usurpatur.

  1. Sirach 24:21.
  2. '"Trésor de la langue française, s.v. "oliban".
  3. Confer Anglicum frankincense.
  4. Dictionary of Medieval Latin from British Sources, s.v. "incensum".

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tus spectant.