Lingua Tibetana
Lingua Tibetana (Bod skad) ad Linguas Tibeto-Birmanas familiae Sinotibetanae pertinet. In regione Tibeto Rei Publicae Popularis Sinarum praecipue adhibetur.
Lingua Tibetana བོད་སྐད། | |
---|---|
Taxinomia | Lingua Tibeto-Birmana familiae Sinotibetanae |
Locutores | 1 400 130 (lingua Thibetana centralis)[1] 4 920 570 (dialecti omnes)[2] |
Sigla | 1 bo, 2 tib, 3 bod |
Status publicus | |
Officialis | Thibetum Rei Publicae Popularis Sinarum |
Privata | Nepalia, India, Bhutan, alibi |
Litterae | Litterae Tibetanae |
Scriptura | Scriptura Tibetana |
Procuratio | |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Lingua Tibetana dicitur prima omnium Tibeto-Birmanarum iam saeculo VII litteris consignata esse; a rege enim Srong btsan sgam po ministrum Thon mi Sambhoṭa in Indiam missum ut de re Buddhistica Tibetana quaereret, et in Tibetum reversum scripturam Tibetanam invenisse, grammaticam huius linguae versibus triginta composuisse, versiones librorum sacrorum Sanscriticorum conficere coepisse.[3] Lexicon bilingue Sanscrito-Tibetanum Mahāvyutpatti saeculo insequenti compositum est. Paulo postea libri laminis ligneis modo Sinico imprimi coepti sunt et in bibliothecis monasticis congeri.
Ab hoc aevo lingua scripta classica fere immutata usque ad nostram aetatem continuavit; litterae Tibetanae sine interruptione floruerunt tam Buddhisticae (e linguis Sanscrita Sinicaque conversae et denuo creatae) quam religioni Bon dicatae. Has litteras non solum Tibetani coluerunt sed et Mongoli Sinaeque. Sermo autem a populo adhibitus mutationes diachronicas variationesque geographicas semper crebriores accepit.
De dialectis Tibetanis
recensereInter dialectos huius linguae enumerantur series sermonum in alta planitie Tibetana montibusque Himalaya late dispersorum, per civitates Pakistaniam, Indiam, Nepaliam et Bhutan adhibitorum, quorum omnes fere locutores unius linguae litterariae et eiusdem traditionis participes sunt. Dialecti sic secundum Tibetan Dialects Project evolvuntur:[4]
- series occidentalis "archaica": sermones Ladakhi inferiores, Balti, Purik
- series occidentalis "novella": sermones Ladakhi superiores, Zangskari, Indiae boreoccidentalis (Lahul, Spiti, Uttarakhand), Tholing
- series media seu lingua Tibetana centralis
- series borealis: Gertse (Sger rtse), Nakchu, Nangchen
- series meridionalis: Sherpa, Sikkimi, Groma seu Tromowa, Dzongkha
- series orientales
Alii autem (inter quos index linguarum Ethnologue) hos sermones fere omnes ut linguas separatas enumerant, quippe qui minime inter se intellegi possint.
De indole linguae Tibetanae
recensereSermo urbis Lhasae, una cum sermonibus Tibetanis centralibus, tonalitatem habet, sed in hac re ab aliis differt. Orthographia enim, saeculo VII instituta, tonos non exhibet coniunctionesque consonantium admodum complices permittit, praefixis et suffixis variis insuper additis. In sermone Ladakhi inferiori toni nunquam exstiterunt; qui hoc sermone utuntur textus classicos dictantur omnibus fere consonantibus enuntiatis. Qui autem sermonibus centralibus utuntur coniunctiones consonantium in tonos mutant.
Lingua Tibetana est ergativa (subiectum enim verbi transitivi syntaxin similem habet atque obiectum verbi intransitivi). Ordo verborum sic instruitur: adiectivum nomine substantivo saepius sequitur; obiectum verbo praecedit; complementum verbo praecedit; nomen casu genetivo signatum nomine regenti praecedit; pronomina demonstrativa et numeralia nomen regens sequuntur.
Notae
recensere- ↑ Ethnologue
- ↑ Ethnologue
- ↑ De hac historia vide Roy Andrew Miller, "The early Tibetan grammatical treatises and Thon-mi Sambhota" in Sylvain Auroux et al. edd., History of the Language Sciences, pars 1 (International Handbook on the Evolution of the Study of Language from the Beginnings to the Present. Berolini: De Gruyter, 2000. ISBN 978-3-11-011103-3) pp. 203-206 Initium commentationis
- ↑ Tibetan Dialects Project
Nexus externi
recensere- De hac lingua apud Ethnologue
- Situs locutorum apud Linguist List
- Bibliographia huius linguae
- Tibetan Dialects Project apud Universitatem Bernensem
Bibliographia
recensere- Stephan V. Beyer, The Classical Tibetan Language. Novi Eboraci: SUNY Press, 1992. ISBN 978-0-7914-1099-8 (Paginae selectae apud Google Books)
Grammatica
recensere- George van Driem, "The Phonologies of Dzongkha and the Bhutanese Liturgical Language" in ZAS vol. 24 (1994) pp. 36-44
- Hu Tan, "Recherches sur les tons du Tibétain (Dialecte de Lhasa)" in Cahiers de Linguistique Asie Orientale vol. 11 no. 1 (Iun. 1982) pp. 11-46
- Huang Bufan, "Conditions for Tonogenesis and Tone Split in Tibetan Dialects" in Languages of the Tibeto-Burman Area vol. 18 no. 1 (1995) pp. 43-62
- Betty Shefts Chang, Kun Chang, "Ergativity in spoken Tibetan" in Bulletin of the Institute of History and Philology, Academica Sinica vol. 51 no. 1 (1980) pp. 15-32
- R. K. Sprigg, "The Role of R in the Development of the Modern Spoken Tibetan Dialects" in AOH vol. 21 (1968) pp. 301-311
- R. K. Sprigg, "A Polystemic Approach, in Proto-Tibetan Reconstruction, to Tone and Syllable-Initial Consonant Clusters" in Bulletin of the School of Oriental and African Studies vol. 35 (1972) pp. 546-587
- R. K. Sprigg, "'Vocalic Alternation' in the Balti, the Lhasa, and the Sherpa Verb, as a Guide to Alternations in Written Tibetan, and to Proto-Tibetan Reconstruction" in Bulletin of the School of Oriental and African Studies vol. 43 (1980) pp. 110-122
- Nicolas Tournadre, L'Ergativité en Tibétain. Approche morpho-syntaxique de la langue parlée. Lovanii: Peeters, 1996
Lexicographica
recensere- Sarat Chandra Das, Tibetan-English Dictionary: with Sanskrit synonyms. Colcatae: Bengal Secretariat Book Depot, 1902. Reimpressum Dellii: Motilal Banarsidass, 2000. ISBN 81-208-1713-3 (Paginae selectae apud Google Books)
- Melvyn C. Goldstein, ed., Tibetan-English Dictionary of Modern Tibetan. 2a ed. Kathmandu: Ratna Pustak Bhandar, 1978
- Melvyn C. Goldstein, Ngawang Thondup Narkyid, edd., English-Tibetan Dictionary of Modern Tibetan. Berkeley: University of California, 1984
- H. A. Jäschke, A Tibetan-English Dictionary. Londinii: Routledge, 1881. Reimpressum Novi Eboraci: Dover, 2003. (Paginae selectae apud Google Books)
- H. A. Jäschke, Handwörterbuch der Tibetischen Sprache. Gnadau: Unitätsbuchhandlung, 1871
Didactica
recensere- Jacques Bacot, Grammaire du tibétain littéraire. Lutetiae, 1948
- Theos C. Bernard, A Simplified Grammar of the Literary Tibetan Language. Santa Barbara Californiae: Tibetan Text Society, 1946
- Kun Chang, Betty Shefts [Chang], A Manual of Spoken Tibetan, Lhasa Dialect. Seattle, 1964
- Michael Hahn, Lehrbuch der klassischen tibetischen Schriftsprache. Hamburgi, 1971; Bonnae, 1985
- Stephen Hodge, An Introduction to Classical Tibetan. Orchid Press, 2003. ISBN 974-524-039-7
- H. A. Jäschke, Tibetan Grammar. Berolini, 1929
- Marcelle Lalou, Manuel élémentaire de tibétain classique. Lutetiae, 1950
- Nicolas Tournadre, Sangda Dorje, Manual of Standard Tibetan. New York: Snow Lion Publications, 2003. ISBN 1-55939-189-8