Theodorus Gadareus
Theodorus Gadareus (Graece Θεόδωρος ὁ Γαδαρεύς) fuit orator Graecus primo saeculo a.C.n. florens. Gadaris in Syria scholam rhetoricam direxit ubi futurum imperatorem Tiberium oratoriam artem didicit. Hermagoram Temnium discipulum habuit, qui eum exinde in arte oratoria promulganda secutus eodemque munere Romae functus est.
Theodorus alter celeberrimorum oratorum ea aetate commune habebatur quod Apollodorus Pergamenus tantum ei par credebatur. Cum inter se de summo arbitrio in re stylistica censenda certarent discipuli illius Apollodorei, qui Theodoro faverent autem Theodoriani nuncupati sunt.
Fontes antiqui
recensere- Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 57